BCCCAP00000000000000000000760
256 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. M!N. CAPUCCINORUM Eodem auno 1703 Romam pervenit, munere secretarii pro– cnratoris generalis perfuncturus, Timotheus a la Fleche, cui re– ligiosi sodales snae provinciae Britanniae commiserant ut a Sede apostolica Qnesneliani libri proscriptionem impetraret. Re quidem vera, ipse omnium primas praefatum opus Snmmo Pontifici Ole– menti XI denunciavit, qui tandem die 13 iulii an. 1708 post diu– turnum examen illud proscripsit. .A. turbis tamen, dissidiis et offensionibus non desistebatur, quapropter christianissimus Gal– liae rex novam gravioremque damnationis sententiam contra sectam expetebat; ideoque ipsius regis nomine Timotheus etiam atque etiam Pontificem Summum rogavit ut de hac re novam conderet constitutionem. -Olemens vero XI antequam bullam promulgaret, an. 1713, illum in Galliam misit ut morae causam diceret communemque opinfonem circa bullam ipsam addisce– r et. Litterae apostolicae, quibus illum in itinere munitum ~sse vo– luit, clare ostendunt operam Timotbei in hoc negotio, nempe apud card. de Polignac illum commendat ob e- singularem imprimis _ sanae doctrinae tuendae, necnon orthodoxae religionis propa– gandae zelnm, magnopere diligimus, et aestimamus »; quod vero attinet ad Michaelem Lettelier, S. J., confessarium regís, haec addebantur: e< Oui (Timotheo) lnculentum adiicimus testimonium singularis zeli sanae doctrinae tuendae ac catholicae religionis propagandae, quem in eodem religioso viro hic (Romae) semper agnovimus, quemque ille ~n iis, in quibns eins opera saepius usi sumus, omni tempore perspfoue tastatum fecit » (1). Itaque quum ipse Parisiis commoraretur, promulgata est bulla Unigenitus (8 sept. 1713). Exortis autem aliquot difficultatibus, ad illas cpm– ponendas anuo insequenti 1714 iterum Romam mittitur'(2). 176. - Oonstitutio Apostolica lJnigenitiis centum et unam propositiones Paschasii Quesnel damnabat; contra ipsam vero insurrexerunt archiepiscopus Parisiensis aliique Galliarum epi– scopi ; indeque nova dissidia et scandala. Fratres Capuccini au– tem apostolicis iussihus obedienter se submittunt et Summi (1) Laudatae epistol ae datae sunt die 23 febr. an. 1713. Cf. BC, t. V, p. 111. (2) Operositas Timothei in hao qnaestione enarra.tnr in memoriis ab ipso oon– scriptis, quae prima vice an. l774 editae sunt. C.f. Móinoires et lettres, ed. Ubnld d'Alen,;on, Paris, 1907 ; Rocco DA CESINALE,- Storia .delie inissioni dei Cappueeini, t. II, p. 389 sq. ; L0UIS-ANT0INE DE P0RRENTRUY, o. F. M. CAP., Co1·-1'eBpondanoe d.e Mgr. de Belsunce évéque de Mai·seille, Marseille, 1911.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz