BCCCAP00000000000000000000760

158 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN . CAPUCCINORUM starent; roox sexdecim numero destinantur. Neque minori zelo eodemque christiano dilectionis ardore perfuncti sunt suis mi– nisteriis, an. 1745 et sequentibus, in Subalpinis (1). Joannes a Caramagna (t 1622), dum Sabaudiae dux prelia preliabat, vexil– lnm crucis ipse ferebat, militibus animum adiiciens (2). 110. - Praeter duo hospitia Ulyssiponis, quae prae primis missionariis destinabantur, nulla alía domus sen coenobium Or– dinis in Lusitania inveniebatur hac aetate; sed iam diximus missionarios Gallos an. 1654: victoriam exercitus Lusitani strenue propugnavisse in Brasilia (3) ; et quum an. 1736 ínter Hispaniam ex una parte et Lusitaniam ex altera lites ortae fuissent ob dominium regionis fiuminis vulgo dicti de la Plata, rex lusi– tanus Joannes V praefecto exercitus sui commisit ut Oapucci– nos veluti castrenses curiones assumeret; ad quod explendum munus advocati sunt missionarii ibi degentes, nimiruro Anto– nius a Oastelvetrano et Antonius a Perusia, primus Panormi– tanae, alter vero Umbriae provineiae alumnus (4). 111. - Spatio fere triginta annorum (1645-1669) inter Ve– netam rempublic;:tm ex una parte ac Turcarum imperium ex al– tera bellmn protrahitur ob Oretam insulam alterntrius ditionem potestatemque redigendam; post multas vero vicissitudines va– riasque fortunas, armorum victoria Turcis arrisit (5). Nunc au– tem vix senatus an. 1645 bellum indixerat, curo minister pro– vinciae Venetiarum Georgius M. a Venetiis (t 1662} religiosos aliquot sodales sibi subditos spiritualia militibus auxilia prae– standa sponte obtulit, quos publica auctoritas libenti prorsus animo suscepit, statimque decreto diei 10 augusti eiusdem anni sex ex ipsis delecti sunt, qui curo triremi bus ad Oorcyram appu– lerunt. Insuper dum apparatus belli in littore (Lido) Venetiarum disponebatur, eiusdem provinciae alumni classariorum munere fungebantur, qui, ut alía modo religiosa ministeria silentio prae– tereamus, usque ad annum 1.652, viros et mulieres, falsa prius (1) Cfr. lMEBIO DA CASTELLANZA, Gli angdi d6l!e arniate, p. 14-9-151. (2) Cf. MICHELE DA BRA, 0. F. M. CAP., Neci•oloyio dei FF. Min. Oappiwoini di Pienionte, p. 347, Torino, 1945. (3) Vide supra, p. 154. (4) Cf. MODESTO REZENDE-FIDELIS MOTTA, o. F. M. CAP., Os missionarios capuchinhos no Brasil, p. 113, S. Paulo, 1929. (5) Cf. IMERIO DA CASTELLANZA, Gli angeli delle armate, p. 85-109.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz