BCCCAP00000000000000000000760
154 HISTORIA GENERA.LIS ORD . FR. l\UN. CAPUCCINORUM nes habebant, quo opportune suos mores ad praescriptum divinae legis componere docebantur; et quia quotidianis irruptionibus Rupellenses eos lacessebant, hortabantur illos, ut strenue quidem curo inimicis manus consererent, nec ullo metu percellerentur ... Res profecto fuit hactenus· inaspecta, videre viros religiosos in castris vivere, sicut in claustris, et milites, excolendo vitam mo– nasticam, ad nutum oculi suis pmepositis Óbedire, a sensus illecebris abstinere, ac plurium rerum inopiam sine ullo mur– mure generose pati ... In praefata carita,te militibus exhibenda, multis fratres incomrnodis subiacere, ac plurimas aequo semper animo angustias toleravere: quippe diuturnus fuit ille labor et ad sexennium protractus, donec Rupella funditus everteretur ; quo tempore duces conscii caritatis, qua Oapuccini flagrantes praesidii invigilabant, nullos alios sacerdotes unquam admittere voluerunt » (1). Venerabilis servus Dei Honoratus a Ohampigny (t 1624), specialia statuta condiderat, quae rationem vivendi ca– strensium sacerdotum rnoderabantur (2). Praeterea saepe, quoties exercitus regís civitates ab haere– ticis occupatas obsidebat, Oapuccinos sacerdotes adhibebat, uti factum est in Pamiers an. 1628 (3) et in Privas an. 1629. Item dum an. 1640 lusitani adversus hispanos insurrexerant et in auxilium eoruín rex Galliarurn copias miserat, inter sacerdotes qui militibus spiritualia auxilia praebebant, plures sodales no– stri recensebantur (4); praeterea litteris die 20 iul. an. 1654 datis et ad regem Lusitaniae missis a praefec1;o exercit,us in Brasilia Franciscus Figheiroa laudibus extolluntur egregia opera a mis– sionariis gallis illis in terris exercitui lusitano praestita (5). 105. - Effl.agitantibus civilibus auctoritatibus Hipaniae, su– periores provinciae Flandriae an. 1G35 nonnullos sacerdotes de- 8tinaverunt ad arcem vulgo Schenkenschans prope civitatem Lobith sitam ad curam spiritualem milit,um ibi degentium ge- (1) Cf. ibid., n. 107-180, p. 745. « Historia belli in Rapellenses,. complectita.r pnginas 744-752. (2) Cf. UBALD D'ALENCON 1 Le9ons d'histoire franciscaine, p. 325-327. (3) I!Ji adlaborabant PP. Franciscus a Monssolens et Philippa.s a Francon, Cf. APOLLINAIRE DE V ALENCE, Toulouse chrétiem1e, t. I, p. 385. (4) Cf. AOC, 192~, t. XLI, p. 124, In incursionibus exercitns galli in Bnr– gnndiam annis 1636 et 1668-1674 aderant quoque Fratres Capuooini. (5) Cf. Rocco DA CESINALE, Storia delle iniBsioni, t. III, p. 700-701.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz