BCCCAP00000000000000000000760

146 HISTORIA. GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM sitas in sedandis et extingueúdis incendiis, quae a rege Ludo– vico XV publice agnita est, illos propterea nominante « les pre– miers pompiers de sa bonne ville de París » ; quam quidem lau– dem honorificam facta iam comprobaverant. Mos erat in Gallia, maxime Lutetiae Parisiorum, ut si quando magna incendii vis aliquas domos vastaret, Ordinum Mendicantium alumni ad illud extingendum properarent, siquidem excubiae adversus incendia ipsimet quodammodo erant constituti. Multis igitur in locis, lábentibus saecu_lis XVII et XVIII, Fratres Capuccini provin– ciarum Galliae occasione huius calamitatis meritis honestati sunt praeconiis, immo Rhotomagi siphon ipse sive fistula, qua ad extingendum incendia gentes utebantur, vulgo La Oapucine ap– pellabatur. Chronographus civitatis nuncupatae Saint-Malo, tempore quo Michael Angelus a Ragnsa supremus Ordinis moderator Galliam peragrabat (1714-1715) refert praefectum urbis his verbis locutum esse operam Capuccinorum commendando: « Ad do– morum nostrarum :flammas extinguendas tanquam ad triclinium advolant > (1). Porro civitates quibus adversus incendia opem et auxilia fratres nostri providenter atque alacriter contulerunt, sunt sequentes: Lutetia Parisiorum (1618, 1621, 1655, 1671, 1718, 1731, 1744), Troyes (1738), Bourbonne-les Bains (1717), La Fere (1737), Le Mans (1659, 1714), Alern;on (1714, 1744), Havres de Grace (1759); Beauvais; St. Dizier et aliae, ubi alumni provin– ciae Lugdunensis adlaborabant (2). Sunt qui cardin'ali Richelieu ad Oapuccinos designandos . effatum illud tribunnt « Hommes de fen et de peste », qno iidem communiter vocitabantur (3). (1) Cfr. Études .lirancisoaines, 1939, t. LI, p. 110 sq. (2) Cf. TEIÉOTIME DE ST. JUST, Les Cap1tcins á Lyon, in_ Le Petit Message1·, 1938, t. XLIII, p. 257 sq. (3) Cf. PIERRE D'ALCANTARA, Hommes de peste et de jeu, in Les Voix Franc., 1933, t. XXXIX, p. 211 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz