BCCCAP00000000000000000000760

141 HISTORIA GE trn .1 ALIS ORD . F R. l\HN. CAPUCCINORUM consolantes perierunt (1); annis deinde 1710 et 1714 aliquot Austriae, Hung·ariae et Bohemiae civitates pestilentia denuo devastavit, multique iternm fratres caritatis officia ministrantes interiere (2). 92. - Tempore belli triginta annorum in ditionibus provin– ciae Oapuccinorum Helvetiae subiectis pestilentia non defuit, neque defnerunt t'ratres caritate ardentes, qui solandis miseris lue aflliGtis se manciparunt ; e quibus quindecim circiter maligna tabe an 1633-1634 correpti sun t (3). Ohronographus provinciae Austriae Anterioris, quae an. 1668 a provincia Helvetiae seiuncta fuit, diversis in rerum adiunctis diversisque in locis triginta duos fratres recenset, qui in eiusmodi misericordiae of:ficio aegrotan– tibus praestando ipsi mortui sunt (4). Tandem anno 1708, peste Varsaviam con:flictante, orones re– ligiosi illius coenobii, qui erant numero undecim, perierunt (5) 93. - Est etiam addendum quod fratres, praesertim vero concionatores, semper parati erant ad pauperes et miseros su– blevandos et protegendos quacumque alía necessitate, egestate vel publica calamitate illos afflictatos invenissent (6). Ideoque grato animo suscipiunt an. 1649-1650 munus ipsis ab Innocen– tio X commissum, nempe assistentiam spiritualem et corpoream praestandi iis qui ob rerum inopiam in Urbe fame et frigore laborabant, iisque omnibus qui tempore sacri iubilaei in eadem Urbe rebus necessariis carebant (7). Pariter cum terraemotus ma– gnus piures Oalabriae civitates an. 16,'38 devastaret, Urbanus VIII per Nuntium apostolicum Neapolis quosdam elegerat Fratres Oapuccinos, qui dioeceses perlustrarent, damna illata referrent atque potiora remedia proponerent ad necessitates corporeas et (1) Cf. AOC, 1892, t. VIII, p. 86-89. (2) Cf. AOC, 1892, t. VIII, p. 57-58; PELLEGRINO DA FORLl, .tlnnali, t. III, p. 292 sq. (3) Cf. PELLEGRINO DA FORLI 1 .Annali, t. IV, p. 263, 350, 355. (4) Cf. Ohronica p1·ovinciae Helvetiae Ord. S. P. Francisci Oap11ccino1·uni, p. 188 sq., Solodori, 1885 ; ROMUALDUS S TOCKACENSIS, Historia prov. Áustriae Anterio1·is, 1>· 366-372, (5) Cf. ZDZISLAW ÜBERTYNSKI, Das Werden tmd Wii-ken de1· polnisclten lf.ap1t– zinerp1·ovillz, in Oollect, Frano,, 1938, t. VIII, p. 587. (6) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Histo,·ia gBnernlis. Pars. I, p. 274 sq. (7) Cf. DOMENICO DA ISNELLO, o. F. M. CAP., ll co11vento della Sma. Concezione de' PP. Oappuooini in piazza Barheri11i di Ronia, p. 146-150, Viterbo, 1923; PELLE• ORINO DA FORLI 1 Annali, t. II, p. 149.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz