BCCCAP00000000000000000000760

142 HISTORIA GENER.ALIS ORD. FR. MIN C.APUCCINORUM vitam profuderunt, nempe viginti et unus sacerdotes, duo cle– rici et septem laici. Traiecti in ecclesia S. Servatio dicata, picta conservatur tabula heroicam Oapuccinorum caritatem tempe– state illa exhibens (1). Anno 1635 Lovanii quinque fratres inte– rieruut et an. 1669 alii duo; an. 1636 in Bourbourg mortui sunt quinque; in Nimegue an. 1636-1637, quatuor; an. 1666 in Dunkerque, tres, et in Ostende, duo; an. 1666-1669 Brugis, septem; et in Saint-Trond an. 1669, quinque. In aliis quoque huius regionis civitatibus peste vexatis opem et lenimen nostri attulerunt, uti accidit in Bois-le-Duc (an. 1625), Ipris (1634- 1635), quo in loco duo fratres, contracta lue, occubuere (2) ; pariter hoc sacro ministerio operam navabant Anghiae an. 1667- 1670 (3). 89. - Ad provinciam Rhenaniae quod spectat sequentia adhibentur testimonia. A.n. 1666 atrox pestis civitates et oppida depopulans comparuit, et e nostratibus quinquaginta perierunt, e qnibus multi duin aegrotis solatium p1'aebebant; an. 1676, in comitatu Leiningensi exitialis lues exarsit, qua clade fratres integros paene menses in caritatis ministerio transigebant; « ad aegrotos per sex, pluriumque horarum vias excurrebant; pixidem cum sacris particulis semper quasi pendulam e collo gesta– bant)) (4). Item an. 1691, plagas Palatinatus pestilentia urente, nostri Neolingae missionarii fere soli in peste affectis sublevan– dis occnpati erant. Exorto denique bello inter Stanislaum Lesz– cynski et Fridericum Augustum electorero Saxoniae, uterque ad sceptrum Poloniae adspirans, per annos 1734 et 1735 multi huius provinciae Rhenaniae alumni in civitatibus obsequia prae– stabant militibus in xenodochiis decumbentibus. Ita Spirae « diu noctuque vocati, lue, quam attulerant galli, guardianus cum octo religiosis amittimus ... Treviris, Francodalii, Alzeiae, Grün– stadii, Landavii, Philippopoli, Hernshemii et alibí in xenodo– chiis gallicis Oapucinus operabatur, lassabatur, conficiebatur ut (1) Cf. Gollect. Franc., 1933, t. III, p. 158 ; Franc. Leven, 1943, t. XVII, p. 105-114. {2) Cf. AOC, 1892, t. VIII, p. 157-160, 188-191; TRICOT-ROYER, Les Capu– cins et la peste en Belgique, in Études Franc., 1935, t. XLVII, p. 616-635, (3) Cf. BASILIUS, O. F. M. CAP., De Kapucijnen en de pest te Edingen, in Fran– ciscana, 1919, t. II, p. 225-232. (4) Cf. BC, t. IV, p. 337.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz