BCCCAP00000000000000000000760
136 HISTORIA. GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM servientibus peste infectis ipsisque morbo affiictis in articulo mortis plenariam indulgentiam impertivit, quam gratiam die 27 iulii insequentis anni 1657 renovavit (1). 85 - Eodem saeculo XVII ad finem vertente, pestilentia aliquas Apuliae civitates devastavit, scilicet an. 1690-1692 ; et ideo alumni illius provinciae religiosae in curam et levamen infirmorum assiduam impendebant operam, quorum aliqui ob tam sanctum propositum vitam profuderunt(2). Inseqnenti vero saeculo XVIII pestis incendium saepe Ge– nuae urbem et liguricam regionem incendit, praesertim annis 1740-1748; qua occasione multi ex nostratibus pro eiusmodi officio obeundo occnbnere (3); item quum pestilentia civitatem Messanae an. 1743 depopulata esset, triginta sex victimae morbo eodem infectae in aegrotantibus curandis perierunt (4). 86. - Provincia Oatalauniae in affiictam Rossellionis plagam invictos operarios numero quatuordecim destinavit anno 1631, qui spiritualilms et corporeis muis praestandis omnium animos excitabant ; tanta enim fuit eorum sollicitudo ut quamvis « per cumulos et millia pestis aegrotos e medio tulerit >, nemo infir– morum absque sacramentis ecclesiae vitam clauserit. Initio qui– dem aliqui ex Oarmelitis discalceatis et ex patribus Societatis Jesu illis auxilio fuerunt, « sed haec parva phalanx fracta nece, quam ei pestis intulit, solis fratribus nostris perseverantiae pal– mam reliquit ». Gratitudinis ergo episcopus Elvensis in coospectu totius civitatis condignas egit gratias atque obsequia ab eis prae– stita magn.is laudibus est prosecutus. Ex ipsis quatuor occubue– runt (5). Dum annis 1650-1653 per Catalauniam pestilentia gras– saretur fratres erg·a lue cantagiosa atlectos diligenter omnia pietatis officia exhibnerunt. Nomina quadraginta trium conservata sunt qui tempestate illa perierunt sive in curandis aegrotis sive et ipsi eadem lue atlecti (6). (1) Cf. breve Spii'ituaU consolationi (18 aug. 1656), in Regestuni bullarii, nu• mero 1256, in AOC, 1893, t. IX, p. 365. (2) Cf. SALVATORE DA VALENZANO, I Oappiwcini nelle Puglie, p. 364-372. (3) Cf. ZEFIRINO, ai•t. cit. (4) Cf. ANDREA DA PATERNO, Notizie stoi·iche degli 110111,ini ilhistri ... della p1·0- vincia di Messina, t. II, p. 5, Catania, 1781. (6) Cf. MARCELLINUS DE PISE MATISCONENSIS, Annales, t. III, an. 1631, nu– mero 194, p. 880; AOC, 1891, t. VII, p. 91-94. (6) Cf. An. 1651 in oivitate Osoensi, prov. Aragoniae, novem religiosi sodales
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz