BCCCAP00000000000000000000760

118 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM admissum in Ordine est, necessitas scientiae practicae nova luce perfunditur (1); quamobrem lectiones seu cursus theologiae mo– ralis iam in prima temporis periodo instauratus (2), _ maximopere commendatur, imo obligatorius redditur ut in hoc sacro_mini– sterio perfungendo maius animarum lucrum ministri obtinere valeant. Ordinationes capitulorum generalium an. 1633 et 1637 re~umentes, constitutiones an. 1638 bis verbis sequentia statuunt : « In dictis provinciis moralis theologiae, seu casuum conscien– tiae gymnasium, seu studium instituatur, ad quod quidem a P. Provinciali et de:finitoribus in capitulis illi dumtaxat sace_rdotes promoveantur, qui mediocris intelligentiae et capacitatis, vitaeque itidem exemplaris et moruro laudabilium esse censebuntur; et horum quidem nullus ad audiendas saecularium confessiones exponi possit, nisi prius duobus annis eiusmodi studio navaverit, atque in eo pariter aliquem fecisse progressum, ut ad tantum exercendum ministerium exigitur, deprehensus fuerit, et duo– decimum insuper ~n Religione expleverit annum » (3). Institutio studii theologiae moralis saepe commendatu:r et ordinationibus generalibus normae practicae traduntur ad illam fovendam. « Exhortamur summopere orones nostros sacerdotes, ut incum– bant, in quantum :fieri potest, ad studium casuum conscientiae. Si quis inveniatur a ministro provinciali non ita debite se ap– plicuisse ad tale studium, non approbetur ad confessiones, et si fuerit iam deputatus, removeatur a ministerio» (4). Ob eandem rationem praescribitur an. 1691, ut die dominica in maioribus coenobiis explanentur casus conscientiae; et an. 1698 hortantur patres confessores ut omni curo sedulitate prosequantur studium morale, et renovatur praeceptum instituendi in singulis provin– ciis unam vel duas cathedras theologiae moralis (5). Insuper in comitiis an. 1733 ordinatur ut in quolibet Ordinis coenobio bis in mense :fiat solutio casuum conscientiae, atque singulis diebus (l) Cf. VINCENZO DA S. ERACLIO, Degli studi ne' quali principalmente inipiegar ei debbono i 1·egolari, p. 24-33, 143 sq., Bologna, 1760; VrÁTOR A CocCAGLIO, De etttdii8, loe. cit., p. 411-415. (2) Oollectio mitkentica, cap. gener. 1618, AOC, 1889, t. V, p. 301, n. 6; MEL– CHIOR A POBLADURA, HiBtoria genemlis. Pa,•s I, p. 130, 219 1 221, 282. (3) ConBtitutiones an. 1638, p. 62; Colleotio autkentioa, oap. gener. 1633 1 AOC, 1890, t. VI, p. 139, n . Ul; - cap. gener. 1637, ibid., p. 171, n. 14. (4) Colleotio autkentioa, cap. gener. 1662, AOC, 1891, t. VII, p. 54, n. 14. (5) Colleotio a11tltentica, in AOC, 1891, t. VII, p. 144, n. 24; p. 205, n. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz