BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONEj , APOSTOLICA. - MINISTERIUM C<;)NFESSIONIS 113 68. - A.ntequam ulterius progrediatur narratio lectórem mo– nitum facimus nos historiam describere, ideoque secundum vete– rem disciplinam canonicam ac peculiarem Ordinis legislationem quae modo dicimus in hoc capite esse intelligenda; nam hodie res aliter se habet. Nemo igitur aliquo decipiatur errore. A.d t~nerem bullae Olementis VIII (Alias, 3. febr. 1603) fa– cultas confessiones saecularium excipiendi ab uno ministro ge– nerali, suo definitorio consentiente, dari poterat sacerdotibus ab Ordin:ariis adprobatis, tempore capituli generalis; facultates sic obtentae usque ad proximum capitulum generale erant validae (1). Ita usus viguit usque ad annum 1735, quo Olemens XII (Alias, 24 maii 1735) eisdem superioribus generalibus licentiam imper– tivit- confessarios designandi in qualibet Ordinis provincia etiam exti'a capitulum. In provinciis autem, quibus facultas concede– batur, singulis annis tempore capituli a ministro provinciali curo suo definitorio secretis suffragiis eligebantur, qui ad hoc munus adiudicandi essent; nemo vero ad officium assumi poterat, si maiqrém suflragiorum numerum non tulerat (2) ; qui vero extra capitul um deputarentur, _ ii sacras confessiones audire omnino prohibebantur (3). · In provinciis hispanis circa · id exorta est aliqua controversia, nam quidam episcopus approbationem Oapuccinis concedere re– cusabat, eo quod a ministro generali cum definitorio non prae– sentabantm·, sed tantum a superioribus provinciarum. Martinus a Torrecilla, cui fuerat propositum dubium solvendum, nactus occasionem, quaestionem egregie illustravit et an. 1664 validis ac :firmis argumentis demonstravit sufficere praesentationem a su– perioribus provincialibus factam; quam quidem sententiam multi alii theologi deinceps confirmarunt an. 1674 (4). Idem sentierat B onagratia Habsensis, disserens de consuetudine, quae vigebat in provincia Helveticae: « Sciendum est ab initio quidem pote– statem institnendi confessarios saecularium fuiss~ solum penes (1) Of. MELCHIOR A POBLADURA, HiBtoria generali8. Pal'B I, p. 280; Collectio authentica, oap. gener. 1671, in AOC, 1891, t. VII, p. 123, n, 83. · (2) Oollectio authentioa, oap, gener. 1633, in AOC, 1890, t. VI, p. 138, n. 9; - oap. gener. 1637, ibid., p. 170, n. 11; Oonstitutiones an. 1638, p. 61. (3) Oolloctio authentica, oap, gener, ·1659, in AOC, 1890, t. VI, p. 360, n. 9. (4) Cf, MARTIN DE TORRECILLA, o. F. M. CAP., Consultas niol'aleB, p. Hl-150, 2 ed., Madrid, 1693. 8. - Hi,toria oe,uralis • III.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz