BCCCAP00000000000000000000760

106 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. NIN. CAPUCCINORUM rum fructu exsecuti sunt (1); sed anno 1649 quidamalii religiosi pa– rum erga nostrates benevoli, snpplices libellos Romam miserunt, illos accusantes quod contra morem et peculiaria statuta Ordinis id facerent; quibus accusationibus permota, S. Oongregatio mandatum iam dederat missiones illas missas facere (2). Ni– hilominus vix lrninsmodi rumores ad aures principum electorum pervenerunt, illico et ipsi ad S. Sedero recurrunt, et Summum Pontifl.cem enixe exorant, ut « facultas huiusmodi saecularium confessiones excipiendi nost.ris Oapuccinis non modo non adima– tur, quin potius iisdem ad continuandum hoc ministerium non minus utile quam summe necessarium stimulus addatur » (3); nam « fratres Oapuccini zelo animarum, quinimo et in sana so– lida doctrina, non solum nulli Ordini bodiedum cedere, verum etiam respective pleri sque quasi palmam praeripere videantur; proindeque pro convertendis haereticis, conservandis conversis. et malis christianis, excipiendis confessionibus revera aliis multo magis idonei censendi sunt » (4); et veneratio populorum erga ipsos << irnle vel maxime originem ducit quod eius Ordinis fra– tres monasticae praesertim invigilent disciplinae ac vineain Domini diligenter excolant, inque verbo Dei depraedicando sin– gularem exhibeant zelum, necnon in excipiendis saecularium confessionibus, i uxta populorum desideria assiduos et sollicitos se praebeant ..., ac pene necessarium videtur ut bis incumbant functionibus ... ; tune maxime. confessiones ab omnibus excipi possent » (5). Nihil igitur mirum si Summus Pontifex Innocen– tius X his laudibus et precibus permotus maUg1Jantium ora prae– clusit, et brevi Perlibenter (1 iun. 1650) ad arcbiep. Ooloniensem aiebat: « Firmamur ex praeclaro hoc testimonio in sensu et opi– nione, quam din iam de celebri hac ecclesiae Religione nutri– vimus, eamqne non sine peculiaris divinae providentiae consilio ample plantari, in dies i:nagis persuademur. Nihil unquam pro- (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Hfatoria generaliB. Pars I, p. 280; Colleot. F1•ai1c., 1939, t. IX, p. 579. . (2) Cf. HIEROTHEUS CONFLUENTINUS, Provincia Rhe11ana, p. 183-188, 278. (3) Ex Epistola Ferdinandi 11,rch. et elec. Coloniensis ad Snmmnm Pontificem (24. apr. 1650), in BC, t. IV, p. 310. (4) Ex Epístola Philippi Christophori aroh. Trevirensis ad Snmmnm Pontifi• oem (25 apr. 1650), in BC, t. IV, p. 327. (5) Ex Litteris imperatoria Ferdioandi III (23 maií 1650) ad Snmmnm Pon• tifioem, in BC, t. IV, p. 230.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz