BCCCAP00000000000000000000760
104 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM Montis Pessulani, S. Oongregatio de Propaganda · Fide faculta– tem dedit fratribus huius dioeceseos tam comparate ad haereti– cos conversos quam ad ipsos fideles catbolicos (1). Insuper ipsa apostolatus ratio extra fines Italiae huiusmodi ministerinm li– bere exercendi ampliorem facultatem suadebat, quapropter vel a :fidelibus vel a magnatibns vel ab episcopisfrequenter petitio– nes ad S. Sedem mittebantnr. Itaque de:finitorium generale an. 1627 Romae congregatum decrevit qnod si id Summo Pontifici opportunum videretur, facultas concederetur tribus coenobiis prov. Lugdunensis et aliis tribus prov. Aquitaniae necnon ad biennium pro territorio Joigny, pro quibus postulabatur; quod autem ad septem coenobia prov. Walloniae spectabat, quae fa– cultate hac iam gaudebant, bonum esset illam ampliari ad duas vel tres leucas regionis conterminae (2). Nemo tamen in his concessionibus propensionem videat ad constitutionum ri– gori temperandum; anno 1632 rex Galliarum Ludovicus XIII petitionem factam an. 1618 iterum renovavit, quae iterum non est admissa (3). Ordinationes generales capituli sequentis anni 1633 fatentur: « Iuxta petitiones apud S. Sedem ob temporum necessitudines porrectas, concessum fuit ut in quibusdam pro– vinciis fratres qnirent audire confessiones saecnlarium, quod nunc rennovatur » (4). Sacerdotes tamen nonnisi ob urgentes causas et opportunitates ad hoc ministerium destinabantur ; vastanti– bus postea bello et peste an. 1637 regiones Lotharingiae et Burgundiae, Urbanus VI II (Oum sicut, 5 oct. 1637) praecepit ut Ordinis sacerdotes illius provinciae sacramentum poenitentiae administrandi munus susciperent, quod alias propter constitu– tiones detrectaverant, ut hac ratione animas christifidelium a pastoribus derelictas foverent et salvarent (5). (1) Cf. Regestmn bullarii, n. 695, in AOC, 1893, t. IX, p. 148; APOLLINAIRE DE VALENCE, To1ilouse chretienne, t. I, p. 301 ¡ t. III, p. 195; AOC, 1904, t. XX, p: 27. (2) Cf. Tabtilae capitulornm generalimn, t. II, f. 28v ; AOO, 1904, t. XX, p. 27 sq. (3) Cfr. APOLLINAIRE DE V ALENCE, op. cit., t. I, p. 301. (4) Cf. AOO, 1890, t. VI, p. 138, nu. 9, 11. (5) Cf. AOC, t. I, p. 124; Regestuni bullal'ii, n. 1020, in AOC, 1893, t. IX, p. 231. An. 1656 alnmnis provinciae Neapolitanae confirmatae snnt facnltates tempore pestis concessae, etiam postqnam pestis cessaverat. Of. BONAVENTURA DA SoRRENT0 1 O. F. M. CAP., I Cappuccini nella peste napoletana del 1656, p. 51, S. Agnello di Sorrento, 1884.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz