BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIO NE APOSTOLICA . '- CONCIONATORES AULICI 89 neratim magis in disputando et .fidem defendendo, guaro in arte dicendi nomen nacti sunt, recensentur Vincentius a Beau– vais (t 1652), Amat'us a Beauvais (t 1652), Basilius a Sois– sons (t 1698), Matthaeus ab Auxerre et Archangelus a Beauvais (t 1706). His accedit Zacharias a Lisieux (1596-1661), dicendi fa– cultate insignis, quem non solum Gallia audivit, sed aula quo– que Austriaca, ad quam euro accersivit imperator Leopoldus I, tempore quo Vindobonae congregati erant imperii príncipes elec– tores; et insuper Londinii tempore quadragesimae concionatur. In litterarum republica valde notus est Zacharias praesertim ob opera éleganter latina lingua conscripta G-eniiis sae.culi et G-iges gallus, quibus mores, usus et abusas illius aevi describit, carpit et arguit; conciones autem in vulgus edere nnmquam cogitavit, quia « hoc genus scriptionis otiosorum segnitiem fovet », sed amicis rogantibns, ostendit « quis sit aptior variarum rerum nexus in ministerio verbi, quae veterum patrum ac sacrae scripturae cum nostris sensibus mixtura », atque theologiam paulinam explanavit, addita conceptuum silva ad conciones apta (1), ubi, ut ídem ait, « in senteutiarum modum multa contra.xi , frequenter quidem sed strictim sacris codicibus usus, quae si attendisti diligenter, toe– cunda inveneris, audeo dicere, tractandarum rerum seminá, tuum erit extendere, more orator11m, quodcumque sic compressum est. Honestius omnino censetur sumere a li_bris conceptuum sen ra– tionum compendia, quam si fose traderentm; neque facile est deprehendere quidquid eo modo eccles.iastes in concione protu– lerit non suum. Alía nihilominus hac illac amplioris styli admi– scui licet, non sic ut disfluat; ostendendum enhn fuit, quantum potui, quomodo deberet orator evengelicus tota sermonis digni– tate pertractare theologica, commendare virtutes, insectari vitia, et ubi opus est, _adhibere vehementiam » (2). E concionatoribus, qui in regia Galliae aula sacras orationes ¡,ronuntiarunt, duos memoramns. Josephus a Morl,aix (t 1661) bis et iterum Lutetfa,e Parisiorum in ecclesia catbedrali per qua– dragesimam concionatus est, et coram ipso rege conciones ha- (1) Tota Paitli scientia, Clwistus patiens. Contemplationi8 christianae novum opus et ad gustuni concionuni. Accessit sylva saaror1tm, val'ii argunienti niultipliceni theolo• giam oontinens, Parisiis, 1662; Venetiis, 1696; Angnstaé Vindelicornm, 1716, (2) Cf. Tota Paiili scientia, p. 458, Venetiis, 1696. ·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz