BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA, - CONCIONATORES AULICI 87 49. - Ex modo dictis et infra dicendis in comperto est imperatores saepe concionatores capuccinos ex Italia, Gallia et Hispania ad suam aulam caesaream advocasse ; attamen minus noti nobis illi apparent. qui ex austriacis, hungaricis et germanicis plagis oriundi, hoc munere perfuncti sunt, atque vix unum com– memorae possumus, videlicet Emericum a Komárom, qui ad se– dem archiepiscopalem Vindobonae postea assumptus est (1) . .Alumni provinciarum Coloniensis et Rhenanae principum et magnatum saepe concionatores ordinarii constituti sunt. .Anno 1667 dux Hannovariae J oannes Fridericus von Braunschweig– Lüneburg obtinuit a Clemente IX ut aliqui Oapuccini germani, galli et italici apud ipsum in palatio s edem sibi instaurarent, · tanquam curiones aulae addicti et concionatores, ínter quos pe– culiari memoria digni sunt duo qui eiusdem ducis in exequiis fu– nebrem orationem prónunciarunt, nempe, laudatus Josepbus a Diso, italus, et Maternus a Geseke (t 1681), germanus (2). Post obitum huius ducis Hannovariae (28 dec. 1679), eius successor, utpote qui baereticae sectae protestanticae adhaerebat, Oapuc– cinos dimisit. Prineipes Palatinatus annis 1677-1720 ad sua pa– latia sita in Düsseldorf et Heidelberg concionatores ordinarios ex nostratibus_advocarunt Joachimum a Düsseldorf, usque ad an. 1682, Gabrielem ·(Pontifeser) a Klausen an. 1685-1690, et Euse– bium a Jülich (t 1721) usque ad annum 1720. In aula Bonnensi principis Electoris Ooloniensis prov. Ooloniae alumni munere con– cionatoris perfuncti sunt ab auno 1743 usque ad annum 1798; spa– tio viginti quatuor annorum (1755-1779) hoc o:fficium tenuit Lu– ciauus a Miinstereifel (t 1779), et post ipsum Paulinus a Kreuz– nach (t 1798) ; uterque aliquas conciones in vulgus edidit. Itero apud principes Electores Trevirenses in palatio Ehrenbreitstein, ubi antea sacras conciones habuerat Bonifatius a Rudesheim, oratores sacri constituti sunt annis 1736-1775, ínter quos eminet (1) Of. BO, t. I, p. 129-130. Duo tantnm sermones editi snnt, soil.: Vo1·bil– dung, A.bgesohniten Lebens-Gewob Weilland .• . , He1·r1i Johann Joaohim, ..• Grafen 11on 8intzen-Dorff, Wienn, 1666; - Fili'1t8 aocresoens Joseph, fllius accresoens (Gen. 49, 22), in Ehrenpredigten auf den heii, Jose2h, gehalte1i im Dome z1i. Wim, Wien, 1676, p. 110-119. (2) Qnae ad oonoionatores prinoip11m Germaniae speotant aoomate desorip– sit et oertis notitiis looupletavit BONAYENTURA YON MEHR, Das P1·edigtwese11, p. 236-250; hornm oonoionatorum elenobus legitur apud HIERO'l'HEUS OONFLUEN– TINus, Provincia .Rhenana, 2• ed,, p. 128-133, .Heidelbergae, 1750.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz