BCCCAP00000000000000000000760

86 HISTORIA. GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM an. 1687 et concionem de passione Domini coram duce et senatu serenissimae Venetiarum reipublicae die 20 apr. 1696 recitatam, quae deinceps in singulos annos per plateas venundabatur (1). Joannes Antonius iure ínter primarios Italiae oratores sacros recensetur. Post ipsum, ·anno scil. 1736, praedicator Caesareae Maiestatis constituitur eius consodalis Philippus (Moles) a Nea– poli, prov. Tusciae alumnus (t 1767), qui adventum et quadra– gesimam sacris concionibus illustravit Vindobonae coram impera– tore Carolo VI (2). Interirn tamen eodem titulo ac rnunere alius decoratus fuerat, nempe Augustinus (NeUl'oni) a Lugano (1695- 17f0), magna dexteritat~ in dicendo praeditus ac pari in veritates evangelicas exponendo snavitate; an. 1731 ad conciones sacro ad– ventu's tempore habendas destinatur ab Ordinis moderatoribus, qui .votis annuentes imperatoris, etiam tempore quadragesimae insequentis anni illnm illuc destinarunt; postea publico impe– ratoris diplomate 4 iul. an.1132, concionatoris ordinarii rnunus illi committitur. Non semel coram serenissimo Lusitaniae rege con– cionatur. Eius eloquentia ab omnilms laudatur; attamen non– nisi duo sermones ad nos perverunt, nempe sermo coram se– natu Lucae habitus an. 1726 et oratio in funebre Oarolis VI recitata (3). Rex Polonorum Augustus II publico instrumento - 28 iun. an. 1707 - Julium Antonium a Locarno, prov. Mediola– nensis alumnum, elegit et constituit ~ contionatorem et theolo– gum regium» (4). Multi alii praeterea concionatores italici recensendi esseut qui Genuae, Florentiae, Parmae, Mediolani, Mutinae, Venetiis et alibí, coram magistratibus harum regionum primis auctoritati– bus conciones habuerunt; sed iam in his non est diutius irnmo– randum. (1) En titnli: L'inter¡wete del cuor di Lucca, Lnooa, 1684; - ll giltramento di fedelta dato a Cesena, Cesena, 1687 ; - La causa di GeBu Criato esposta al se– reniBBimo Doge e aU'aug1tBtiBsimo senato di Venetia (20 a.pr. 1696), Venezía, 1725, 1749, 1782. Opera non edita servantnr in uroh. prov. Capuooinornm Tusoiae. Cf. L'Italia Frnnc., 1927, t. II, p. 355-360 (elenohus); SISTO DA PISA, Storia dei Cap• puccini Toscani, t. II, p. 137 sq., Firenze, 1909. (2) Cf. S!STO DA PISA, op. cit., t. II, p. 371 sq., 389, 454. (3) Cf. ILARINO DA MILANO, O. F. M. CAP,, Biblioteca dei Frati Mino1·i Cap– puooini di Lombardia, p. 6-8, n. 35-44, Firenze, 1937 j BERNARDUS A B0NONIA, Bi• bliotheca scriptorum, p. 33. (4) VALDEMIRO B0NARI DA BERGAM0, I Oapp11ccini nii/.anesi, t. II, p. 477.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz