BCCCAP00000000000000000000760
76 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM poterat momentum ac necessitas doctrinam christianam pueris ac adultis ordinate tradendi; quapropter apostolatum catechisti– cum omni cura amplectebantur sive e suggestu per familiares collationes, sive libris editis quibus :fidei catholicae rudimenta explanabant. Et res optime cessit. Verum quidem est huiusmodi officium, scilicet doctrinae christianae traditionem in ecclesiis et scholis, ad illos potissimmn spectare, quibus cura pastoralis anirnarum incumbit ex munern; sed Oapuccini nunquam a pro– pria vocatione alienum illud censuerunt. Provinciae Insulensis alumni parvulos ad se venire sinebant, quos primis vitae chri– stianae praeceptis imbuebant (1) ; apud Belgas quoque popu1us christianus a nostratibus in fide erudiebatur speciali cum cura abundantique cum fructu (2) ; item faciebant quotquot inter na– tiones pravas et haeretica labe infectas operam apostolicam nava– bant, in qufüus quandoque designati doctrinae christianae institu– tores inveniebantur (3): alibi ex mandato episcoporum et parocho– rum in ipsis ecclesiis paraecialibus rudimenta fidei parvulis et adul tis tradebant et explicabant (4). Supervacaneum est addere apud in:fideles populos hanc spartam iure apostolicis missionariis commissam esse. Bernardus a Bononia (5) praebet catalogum qua– draginta scriptorum, qui de « theologia cat.ecbetica » egerunt, quornm tamen aliqui tractatus non stricte catechisticos conscri– pserunt et aliorum opera rnanuscripta adhuc iacent. 42. - In partibus ad tractus Rheni tria opera egregia pro– dierunt a b alumnis provinciae Rhenanae conscripta. Martinus a Oochem (t 1712), cum experientia didicisset catechismum S. Petri Oanisii non semper captui puerorum esse accornmodatum, novum ipse exarare aggressus est; parvnm quidem mole, sed claritate et simplicitate magnum (6), quem prínceps elector et ar- (1) Cf. BC, t. V, p. 235. (2) Cf. HILDEBRAND VAN HOOGLEDE, Kapucijnerpredikatie, loe. cit., p. 237 sq. (3) Cf. ARSENIUS JACOBS 1 0. E'. M. CAP,, Die Rheinischen Kapuzine1·, p. 63 sq., Münster, 1933; BONAVENTURA VON MEHR 1 Das P1·edigtwesen, p. 165, 427. (4) AGAPl T HOHENEGGER, 0. F. M. CAP., Geschichte de1' tirolischen Kapuzine1'• Ord~nsprovinz, t. I, p. 647 sq., Innsbrnek, 1913. (5) Cf. Bibliotheca Bcriptoriim, p. 261. (6) Kinderlehr-Büohlein, oder Auslegung dess catholischen Cathechismi in fünjfzig Kinderlehi-en abgeteilet, imd in achthundert kurze Frag und Antworten ve1'fasset. Da- 1·inn über alle Fragen dess Cathechismi eine gantze Kinde1·lehr gesetzet, und schiine .A.uslegimgen genrncht werden, zuni sonderlichen Dienst de1· Oatechisten, damit sie alle
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz