BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - MISSIONES INTERNAE 73 captui ruricolarum et oppidanornm optime se aptaret. Quaelibet eius concio claudebatur meditatione unius mysterii sive argu– menti de passione Domini, qua corda scindebantur et lacrimae largiter fundebantur; in memoriam cuiuscumque missionis solitus erat tres cruces erigere, quarum unam ipsemet ferebat, hinc inde comitantibus sacerdotilms cnm aliis duabus ; antequam autem populo ultimam benedictionem impertiret, devotionem erga pas– sionem Jesu Ohristi efficaci sermone commendabat. Tam sacras missiones quam sacrum quadragesimae tempus pia supplicatione XL horarum abso]vebat, cnius in singulam horam peculiarem concionem recitabat. Exercitia autem missionum ex more mense novembri incipiebat, quae usque ad men sem iunium protrahe– bantur; reJiquis anni temporibus domi in solitudine manebat, diebus tantum dominicis concionaturns. Devotionem erga Dei– param Virginem omni zelo fovebat, ad recolendam vero passio– nem Domini pías aliqnas preces composnit et vulgavit (1). Viri– bus f'ractus ac virtutibns omatus placidissime in Domino tandem obiit anno 1739, postquam spatio triginta septem annorum utram– que Oalabriam evangelizaverat (2). Adnumerandus est his etiam celeberrimus missionarius Oa– rolus a Motrone (1700-1763), provinciae Rornanae alumnus, qui praeter exercitia spiritualia ad pópulurn et sanctimoniales, fertur 416 sacris expeditionibus oppida et rura lustrasse. Invabit sane in medium profeúe ordinem, quem in hoc sacro munere fun– gendo adhibebat: sumrno mane primo, missa celebrata, litaniae lauretanae coram simulacro Beatae Virginis de Victoria cum aliquibus piis canticis recitabantur; postea catechismus per in– tegram horam :fidelibus declarabatur; deinde, populo dimisso, confessiones excipiebantur, quibus absolutis, ipsemet missam celebrabat. Prandium in commnni sumebatur; post prandium autem, breviario recitato, ad confessiones audiendas paratum se exhibebat ; mox iterum per integra.ro horam catechismus expla– nabatur; deinde augustissimo sacramento publice adorationi exposito, variae precationes :fiebant et laudes cantabantur; tan– dem concio :fiebat, quae per unam amplius horam protra.hebatur. (1) Soilioet: Geai), piiaaimo, o sia orologio della passio11e di N. S. Gesi1, Cristo ed altri divoti esercizi p1·opositi a' fedeli, 2 ed., Napoli, 1745. Plures deinde hoo opus habnit editionea. (2) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, loo. cit., p. 273.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz