BCCCAP00000000000000000000760

72 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MI N. CAPUCCINORUJII tatio circa passionem Jesu quoque addebatur. Quotidie quater vel quinquies concionabatur, atque ternpore solemnis supplica– tionis XL horarum singulis horis; per duodecim aut quatuor– decim horas die noctuque interdum sacras confessiones excipie– bat. Simplici loqnendi modo sed vehemente animi ardore ute– batur, ita ut non raro universus populns vim lacrimarum profun– deret; nonnunquam auditorum numerus ad 30.000 pertingebat ; incredibili vehementia illos ad paenitentiam flectebat, quare pro– verbium circumferebatur: Qnisquis coneionibus P. Antonii in– interfuerit vitiis huius saeculi amplius se non dederit. Ei mos erat quasdam in missionibus cruces erigere, quarum unam ip– semet nudipes portabat, populo comitante hymnos concinnendo precesque fuudendo, ad sacra mysteria efficacius recolenda; quae quidem mysteria pio etiam ac suavi afflatu in aurea opella exposuit, cuius lectione populus italus adhuc recreatur (1). Pro mercede laboris nihil prorsus exigebat neque accipiebat, vic– tumque mendicans quaeritabat; ubique illum omnes veluti verum apostolum venerabantur, animas ad Ohristum trahebat; pia instituta ad solamen pauperum et in tutelam periclitantium prae– sertim puellarum erigebat. Antequam spiritum efflaret, ut nudus super nudam crucem poneretur in similitudinem cum Ohristo mo– riturus, rogavit. A populo, quem evangelizaverat, ut vir sanctus conclamatus, obiit die 22 febr. anni 1720; et quem in vita Deus singularibus charismatibus exornaverat, etiam post mortem mi– raculis clarescere fecit, ita ut iam anno 1758 causa beati:ficatio– nis Romae introducta sit (2). Oonsodalis et quandoque subditus praefati Antonii f'uit An– gelus ab Acri (1669-1739), cui iam ab Ecclesia honores beato– rum caelitum collati sunt. Auno 1702 is sacrum verbi ministe– rium obire coepit, atque superno lumine illustratus libros quos– libet reliquit, una Scriptura sacra et Ohristi cruci:fixi imagine contentus, et exinde non in sriblimitate sermonis sed in osten– sione spiritus se exhibuit utriusque Oalabriae apostolum. Elo– quio utebatur simplicissimo et familiari, imaginibus seu similitu– dinibus atque vernacuU sui sermonis sententiis referto, ita ut (1) Sermo est de opere inscripto .,fano doloroao, qnod ab an. 1683 saepe in ln• cem prolatnm est.· Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Bistol'ia generalis. Pars II, t. I, p. 21,)4. (2) Cf. LUDOVICO DA ÜLIVADI, Vita del ven. servo di Dio P. .Antonio da Oli-– vadi, Palermo 1747.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz