BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - · MISSIONES INTERNA.E 71 1715 in eadem provincia statutum est missiones :fieri dumtaxat a mense octobri usque ad tempus quadragesimae; deinceps vero a paschate usque ad mensem iunium, ita ut concionatores qua– dragesimales essent liberi, et ex alía parte aestivi caloris •mole– stiae vitarentur; exercitia autem missionum quadraginta dierum spatio contineri oportebat (1). J osephus M. a Ohiuso (t 1726), pro– vinciae Mediolanensis alumnus, « spiritu apostolico ductus totam suae vitae rntionem concionibus et missionibus addixit », atque libros edidit (qui hodie vix reperiuntur), circa methodum et ra– tionem missionum peragendi, maxime vero circa modum confes– sionem sacramentalem faciendi et sacram communionem susci– piendi (2). In ter praeclari ores huius nationis missionarios apostolicos re– censeri iuvat tres sequentes, qui eximia sanctitate bonum Ohristi odorem spirabant et effundebant; quorum unus iam beatorum albo adscriptus est; reliqui duo eosdem supremos honores in curia romana praestolantur. Ex notitiis biographicis, quae maiori ex parte a canonicis processibus sunt depromptae, patet etiam methodus ab illis circa sacras missiones adhibita. Primus igitur est ·Aritonius ab Olivadi (1653-1'720), missio– narius apostoliclis in Italia constitutus postquam quinquies ad barbaras gentes facultatem pro:ficiscendi petierat; totum ferme Neapolis et Siciliae regnum per anuos amplius triginta i:ridefesso labore ardentique zelo peragravit ad animas Ohristo lucrandas, unquam aut infirma valetudine, aut tempestate vel fa.me sitique perterritus, ut b o::ms miles Ohristi Jesu ac S. Patris Francisci :filius. Tempore rrússionm;n, guas summopere in deJiciis habebat, per singulos dies mane et vespere populum ad sacra exercitia convocabat; et nume quidem primo apostolici symboli articulos et praecepta decalogi explicabat, postea vero meditationem circa passionem Domini cum populo peragebat; vespere autem no– vissima aliaque argumenta moralia pe.rtractabat, quibus medi- (1) Cf. SAMUELE DA ÜHIARAMONTE, 0. F, M. ÜAP,, Memo1'ie sto1•iohe dei Fr. Min. Oappuccini della p1·ovino¿a monastica di Siracusa, p•.296-298, Modioa, · 1895-96 ; DOME• NICO (De Santo) DA. FRANCAViLLA, 0 . F. M. CAP., Instrnttioneper l'ordinansa oho da' prinoipianti PP. Miasiosarii Oapuooini ei deve tenere 11el presente eseroitio, in Soorta de' peccatori al camino é!el cielo. Eeercitio miseionario, Yenetia, 1694. (:!) Cf. lLARINO DA MILANO, Biblioteca oit., p. 212, .n. 1141-1144; BERNARDUB A BONONIA, Bibliotheoa soriptorum, p. 159.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz