BCCCAP00000000000000000000760
70 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN'. CAPUCCINORUM egrediebantur atque vias et plateas percurrebant, -crucero secum ferentes, atque elata voce cives ad :missionum exercitia conve– nire adhortabantur; dein ad ecclésiam cum comitatu reverten– tes populo apostolicas facultates, quibus ipsi tempore sacrarum missionum gaudebant, promulgabant, tandemque sermone intro– ductionis absoluto finem imponebant. Singulis diebus mane et vespere assidue ad sacramentales confessiones excipiendas se pa– ratos exhibebant, µoc quidem ordine ut scilicet feriis hebdo– madae cives, festis autem diebus agrorum incolas et rusticos adirent. Praeterea quotidie sub vespere devota procedebat et ducebatur pompa sen processio ad recitandum rosarium maria– num; in ecclesia omnia catechismi capita per ordinem explica– bantur ; item oratio mentalis ab omnibus fiebat ; exercitia quo– tidiana claudebantur concione de novissimis vel de alio quodam argumento ad animos ad paenitentiam excitandos idoneo. In– super speciale,,; conciones fiebant in carceribus, nosocomiis, mo– nasteriis, et alibí; aegroti et infirmi domi decumbentes sin– gillatim a missionariis invisebantur. Ultima die mane totius populi conventus fiebat ad Ohristi Corpus in sacro convivio par– ticipandum, et pro fidelibus defnnctis eucharisticum sacrificium solemni ritn funebri celebrabatur pariter; vespere autem exer– citium viae crucis locum habebat; et tandem processione « gfo– riae » dicta, . ac solemni efficacique concione de perseverandi pro– posito haec pia exercitia claudebantur. Duratio et temp~1s missionnm non erat certum nec defini– tum. Missionarii generatim duo erant vel tres. Ad fructum ser– vandum instaurabantnr piae consociationes sen confraternitates; item devota opuscnla edebantur vel propagabantur; Paulus a Gadibus scripsit methodum ad rosarium marianum pie recitan– dum, atque Emmanuel a Jaen normam vulgavit exercitium sa– crae viae crucis peragendi. Pia quoque cantica ex more conci– nebantur. De miro fructu ex his sacris missionibus relato orones uno ore et animo loquuntur. 39. - Statutl:!, peculiaria, quibus pia sacrarum . missionum exercitia a fratribus italicis :fiebant, nobis nota non sunt. Scimus tamen quocl in provincia Syracusana inde ab anuo 1710 tempore capituli provincialis eligebantur sacerdotes, .. qui statis temporibus, rogantibus locorum Ordinariis, concionabantur ; electio quoque :fiebat superioris, qui huiusmodi missiones moderabatur. Auno
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz