BCCCAP00000000000000000000737
quoscumque ad meditandum, eosque excitari ad mores reformandos." VI. "Si vero privatim peragatur, non est necesse recitare' sex Pater cum Ave ad singulas stationes, ut putant nonnulli, sed sufficit meditari, quantumvis breviter, passionem Domini, quod est opus iniunctum ad lucrandas sacras indulgentias, et iuxta morem iam inductum recitare unum Pater cum Ave ad singulas cruces actumque contritionis ,elicere·." VII. "Si Via Crucis erecta fuerit in ecclesia, ab ea peragenda abstineant fideles tempore divinorum officiorum, missae, uti etiam quando talis sit in ecc1esia populi concursus, ut ea peragi nequeat absque tumultu et perturbatione, eo vel magis, quod, ubi nullum adsit impedimentum, singulae stationes singillatim sint visitandae." VIII. "Si Via Crucis erigenda sit in aliquo sancti– monialium monasterio vel conservatorio, non est opus ,erigentem ingredi clausuram, sed sufficit, ut religiosus eiusdem Ordinis maturae aetatis et quali– ficatus, ut dictum est in tertio monito, de licentia Ordinarii benedicat cruces ad crates, breviterque moniales aliasqu,e in monasterio vel conservatorio degentes instruat circa modum, quo visitandae' sunt cruces ad lucrandas indulgentias fructumque exinde pro animabus referendum." IX. "Non publicetur ex pulpitis am alia forma, multoque minus scribatur in aediculis sive stationi– bus oertus et determinatus numerus indulgentiarum lucrandarum, quia pluries innotuit indulgentiarum veritatem sive ex inadvertentia aut aequivocatione, sive ex devotionis ímpetu alterari ac confundí; et propte'rea sat erit dicere, quemcumque passioni Do– minicae meditandae hoc sancto exercitio daturum operam, ex concessione Summorum Pontificum, con– secuturum easdem indulgentias, quas consequeretur, si p,ersonaliter visitare't Stationes Viae Crucis in Hierusalem." - 81- 6
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz