BCCCAP00000000000000000000583

DE NECRSSITATE, INTENTIONIS, th, 9, n. 124-126 ,77 rite adhibuit, eo ipso censetur id nimirum Jacere intendisse quod Jacit Ecclesia» (22). In hoc textu rursus videtur aliquid plus requiri ad faciendum quod facit Ecclesia, quam intentio serio faciendi ritum mere externum. Sum– mus Pontifex dicit quod, quando aliquis serio ac rite materiam et for– mam adhibet, eo ipso censetur habuisse intentionem ulteriorem facien– di quod facit Ecclesia. 125. Ra.tione, theofogica.- Potestne probari haec secunda pars the– sis ex natura actionis vicariae? Id omnino difficile videtur, quia de ejus natura non parum controvertitur. Tres sententiae: a) Unice agit vicarius; ejus .tamen actio conside– ratur tamquam actio domini. b) Vicarius non est nisi merum instrumentum domini; juridice· enim agit ipse domin:us. e) Distinguí debet inter vicarietatem quae oritur ex lege, in qua agit solus vicarius, et vicarietatem quae oritur ex auctórizatione priva– ta, .in qua agunt tum vicarius .tum dominus. Ex his igitur discussionibus colligitur actionem vicariam variis modis posse explicari; quare ratione theologica nullum nobis videtur confici posse argumentum; Christus enim potuit uno vel aíio modo· vicarieta– tem instituere, quare standum est fontibus positivis. Aliqui auctores multa argumenta congerunt contra sententiam Ca– tharini; omnia suam vim exserunt ex eo quod Christus instituit sacra– menta non quocumque modo, sed in quantum sunt actiones vicariae ministeriales. Jamvero ad actionem vicariam, arguunt ipsi, requiritur in– tentio interna, nec sufficit externa. Ergo... Attamen, cum actio vicaria variis modis explicari possit, et cum non constet quo modo fuerit a Christo Domino instituta, dicendum nobis vi– det11r quod ex ratione theologica non potest probari necessitas intentio– nis intemae, saltem apodictice. 126. Objectiones.-Objectio 1.a: Minister in conficiendo sacramento se habet ut instrumentum Christi. Atqui in instrumento nulla requiritur intentio. Ergo... Respondeo : Se habet ut instrumentum irrationale seu mortuum, nego; se habet ut instrumentum libero arbitrio praeditum, quod proinde potest agere vel nomine proprio vel nomine Christi, concedo. Oontradist. minar. ad sensum majoris. ·Instant: Atqui neque in instrumento rationali requiritur intentio. Ergo stat diffi• cúltas, quia in tantum requireretur intentio in quantum sacramentum operaretur ex virtute ministri. Atqui sacramentum confert gratiam ex opere operato, non vero ex virtute ministri. Ergo in ministro non requiritur intentio. Respondeo: Nego minorem subsumptam, et ad ejus probationem nego majorem, in qua magna adest ·idearum confusio, quandoquidem intentio, secundum doctrinam catholicam, non requiratur ut sacramentum producat suum effectum, sed ut sacra– mentum sit; quare optime Franzelin hoc principium fundamentare statuit: «Intentio ministri non requiritur ut. sacramentum sit efficax, sed ut sacramentum sit» (23) ; __ ,__ ___ (22) (23) DENZINGER 1963-1966. Cfr. J. BITTREMIEUX, De intentione ministri in sacra– mentorum' ad,ministratione juxta ecclesiam anglicanam, in EphThLov.. 15 (1938), 103 sqs. Loe. cit., pag 229.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz