BCCCAP00000000000000000000583
76 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 9', n. 124 Ex hac damnatione videtur sequi quod, ut aliquis habeat intentio– nem faciendi quod facit Ecclesia, non sufficit facere ritum externum et formam observare, sed aliquid plus requiri. Jamvero si, praeter inten– tionem faciendi ritum externum, aliquid plus requiritur ut aliquis ha– beat intentionem faciendi quod facit Ecclesia, difficile poterit sustineri sententia de intentione externa, in qua id tantum requiritur, ut inten– dat /acere ritum externum. Ergo ex damnatione Farvacques saltem con– cludendUm est quod dicebat Benedictus XIV, quod «grave vulnus prae– tatae opinioni inflictum est» ( 19). Tamen patroni intentionis externae, hoc argumentum enervare vo– lentes, ad subtilitates vel potius ad inania responsa recursum fecerunt. Ita, e. g. Juenin dicebat hujusmodi decreta non obligare trans Alpes, nisi immediate a Romano Pontífice dimanent. Respondeo: a) Decretum datum est a Congregatione Sti. Officii co– ram SS. D. N. Alexandro P. VIII .(20). b) Hoc decretum non est aliqua determinatio particularis, sed uni– versalis, in qua continetur declaratio veritatis quae · eodem modo suam vim hic quam ibi exserit. Instant: Sed aliqui adhuc dicunt hanc propositionem damnatam fuis– se quia erat nimis generalis, nam propositio Farvacques non excludit jo– cum manifestum, et ita forsltan incidí posset in errorem Lutheri, vel quia non determinat adjuncta, circumstantias... , in quibus actio mere externa determinatur ad esse sacramentale·... Respondeo: Haec omnia esse contorta et nullo fundamento innixa; nam in propositione damnata accurate distinguitur inter actionem ex– ternam seriam et intentionem internam: intus, in corde suo. Ergo nullum erat periculum confusionis inter hanc sententiam et sententiam Luthe– ri, in qua, etsi mimice et joculariter signum conficeretur, conficeretur .et sacramentum. Instant dtcendo quod propositio damnata est quia tune temporis sen– tentia Lutheri erat renovata ab aliquibus Theologis et ideo debuit poni ante oculós Catholicorum, ut scilicet ab errare Lutheri praecaverentur. Respondeo: Haec omnia contra veritatem historicam esse conficta, nam perfectissime scimus propositionem damnatam esse ipsius Farvac– ques, sicut attestantur scriptores illius temporis, amici et familiares ip– sius Farvacques. Quare pleno jure iratus el. Cardinalis Franzelin contra hoc subter– fugium exclamat: «Non vivimus apud Garamanthas et Indos, ut Serry declamat, nec ignalJ"amus unde propositio sit derivata» (21). b) Leo XIII in declaratione <J,e invaliditate Ordinationum Anglica– narum; nam isti, ait Pontifex, praeter defectum formae, etiam inten– tionem negligebant, et addit: «Jamvero, cum quis ad sacramentum conficiendum et conferendum, materiam formamque debitam serio ac (19) (20) (21) De synocL. cLioecesana, lib. 7, c. 4, n. 8; cfr. G. RAMBALDI, La «intentio ex– ternal> di Fr. Farvacqnes, in Greg,, 2.7 (1946), 447-457. Cfr. FRANZELIN. op. cit., th. 16. Loe. cit., pag. 235.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz