BCCCAP00000000000000000000583
DE NEJCESSITATE INTENTIONIS, th. 9, n. 12U24 75 haec sufficere «maxime in his circumstantiis in quibus minister vestí– bus sacris induitur, in loco sacro conficit sacramentum... » En quomodo sententiam Catharini exponat ejus discipulus Serry, O. P.: «Catharini itaque sententia est, stare omnino atque valere sacramentum, si minister dumta:cat intendat cele7Jrare ritum illum externum, quem Ecclesia celebrat; illumque re ipsa libere, serio, omnique1 semoto joco exterius administret, materiam adhibens, formamque pronuntians, in iis maxime circumstantiis, ex quibus determina_tur ad agendum tamquam Ecclesiae minister; nihilque obesse valori sacramenti, si intus occulta mente contrariam intentionem animo gerat, nolitque clam atque secreto actionem illam sacramentalem esse, qualem illam Christus instituit... Cum contra aliqui plerique theolo,gi putent, sacramentum irritum esse, nisi praeter intentionem ritus externi celebrandi, seriamque ac minime jo– cosam illius administrationem, interior etiam atque secretior accedat in– tentia,, qua ritum illum velit esse sacramentalem, qualis · est · a Christo Domino institutus» (14). Contra hanc sententiam Catharini, quae certe non potest dici a Tri– dentino damnata, p.icimus nos, cum consensu omnium fere Theologo– rum, esse necessariam intentionem internam, qua scilicet intendatur ritus ut sacramentalis, ut- sacer, ut a Christo Domino institutus ... Adverte quod jam ante Catharinum Aureolus (15) et Sylvester Prie– ras (16) sententiam de intentione mere externa proposuerant; ratio vi– detur esse quia volebant salvare sententiam obscuram, et forte falsam, Sti. Thomae; forsitan crediderant isti Theologi Stum. Thomam hanc sententiam sequutum fuisse ... 122. Censura.- -Est sententia communior et probabilior. Nullam huic parti damus censuram; seq. certe dicimus sententiam Catharini minima probabilitate gaudere, quia Theologi fere omnes eam impugnant. .123. Probaitur ex consensu theoilogorum.-Ante Concilium Tridenti– num, sententia de intentione externa duos tantum habuit defensores; post Concilium, eam sequuti sunt Catharinus, Serry, Salmeron, Conten– son, Drouin, Juenin et Farvacques, aliique minoris notae (17); e con– tra, sententia de necessitate intentionis internae habuit semper prae– valentiam, et hodie unica est inter Theologos cujuslibet Scholae, ita ut habeamus plenum consensum. 124. Ex documentis Ecclesiae. a) Alexander VIII damnavit hanc propositionem Farvacques: «Valet baptismus collatus a ministro qui omnem ritum externum formamque baptizandi observat, intus vero in carde suo apud se resolvit: Non intendo quod facit Ecclesia» (18). (14) Loo. oit. (15) AUlREOLUS, In IV Sentent., dist. 5, q. 1, a. 1 (16) summa Sylvestrina, Baptisma, a. 3, q. 12. (17) Cfr. PouRRAT, La théologie saoramentaire, pag. 353. (18) DENZINGER, 1318.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz