BCCCAP00000000000000000000583

74 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 9, n. 119-121 Atqui, subsumo, haec voluntas (agendi ut vicarius Christi) habetur si aliquis intendit facere quod facit Ecclesia, vel quod faciunt christiani. Ergo saltero requiritur in ministro intentio faciendi quod facit Ecclesia. Alio modo: Minister, in sacramento conficiendo, est vicarius Christi. Atqui u.t aliquis sit vicarius requiruntur: a) potestas ei delegata, et b) intentio agendi ministerialiter. Ergo ut horno conficiens sacra– mentum, sit vicarius Christi, debet: habere potestatem delegatam et in– tentionem agendi tamquam minister. Atqui haec omnia verificantur in eo qui agit cum intentione faciendi quod .facit Ecclesia. Ergo ... Aliis verbis: Ut sit sacramentum, necesse est ut forma et materia or– dinentur ad unum; ut autem ordinentur ad unum sacramentale, aliqua requiritur actio hominis tamquam vicarii Christi. Ergo requiruntur in homine conficiente sacranientum ea quae sunt de ratione vicarii. Alio modo: Christus potuit sacramenta duobus modis instituere: a) ita ut res et verba, quocumque modo unita, essent sacrameritum, aut, b) ita ut constitueret in hominibus veram potestatem ministerialem conficien– di actiones sacramentales. Jamvero non primo modo sacramenta ins– tituit, sed secundo. Atqui, ut quis ministerialiter agat, duo requiruntur, ut habeat potestatem, et quod velit ea uti. Ergo... Haec omnia, uti vides, non sunt nova argumenta, sed tantummodo eamdem rem dicunt sub distincto respectu .(11). 120. Ex absurdis.-Si vera esset haereticorum sententia, sequeretur: a) quod mater abluendo domi infantem a sordibus sub invocatione Tri– nitatis ut bene illi sit, ipsum baptizaret; b) quod stultus, infundendo e fenestra catechumeno transeunti quamdam quantitatem aquae, dum jocose formam baptismi proferebat, ipsum baptizaret... quáe omnia ab-· surda sunt satis. Pars 2.ª: Requiritur intentio interna. 121. Status quaestionis.-In Concilio Tridentino definita est neces– sitas intentionis saltero faciendi quod facit Ecclesia; nunc autem quae– ritur, quomodo sit intelligenda praedicta intentio; sufficit scilicet in– tentio peragendi ritum externum, an, e contra, requiritur acthuc intentio faciendi ritum ut sacramentum, ut sacrum, ut religiosum ... ? Catharinus O. P., qui interfuit Concilio, proposuit sententiam de sufficientia intentionis externae, vi cujus sufficit ad valorem sacra– menti ut minister intendat serio facere ritum externum, visibilem, qui consistit in eo quod materiae conjungatur forma; et nihil dicit obesse valori sacramentorum, si intus in corde suo nolit conficere actionem sacramentalem a Christo institutam (12). Ejus rarissimi sequaces (13) aliquam mitigationem ponunt, et dicunt (11) Cfr. FRANZELIN, op. cit., th. 16. 112) CATHARINUs, De necess. intentione in perficienrUs sacramentis, Romae, 1552,. (13) SALMERON, in Epist. s. Pauli, lib. 3, disp. 2; CONTENSON, lib. 2, P. 1, diss. 3; DROUIN, De sacramentis in genere, q. 7, c. 3; SERRY, Vindiciae Catharini.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz