BCCCAP00000000000000000000583
DE NEOESSITATE INTENTIONIS, th. 9, n. 118-119 73 «Ego filium meum forte ad balnea tuleram. Veni ad aquam, non ut bap– tizarem, sed ut balnearem,· non ut sacramentum darem, sed ut sordes abluerem vel carnem foverem. Posui parvulum meum in aquam; sed quia volui ut bene cresceret et prodesset, dixi forte sicut dixissem in manducando et "bibendo, sicut in arando et seminando sive aliud quod– cumque agendo, dixi: In nomine Patris et Filii e 1 t Spiritus Sancti. Tu venís et dicis mihi, quod baptizatus est filius meus. Ego balneatum scio, baptizatum nescio... Vide ergo et considera quod rationale esse oportet opus ministeriorum Dei, nec propterea solam f ormam praejudicare ub~ intentio agendi nulla est» (9). Saeculo XIII habetur plenus consensus circa hanc quaestionem; aliae novae introducuntur, quae magis ac magis declarant objectum intentionis. Objectum intentionis potest esse explicitum, e. g. emundatio a pee– cato originali, et hoc, dicunt Theologi, non requiritur ad valorem sa– cramenti; vel implicitum, aut in confuso, et hoc requiritur omnino ad sacramenti validitatem. Theologi hujus saeculi adhibent continuo periodum: «saltem fa– ciendi quod facit Ecclesiá»; et ex eorum contextu videtur quod debea.t intelligi de intentione interna. Praeterea solvunt innumeras objectiones quae fieri possunt suppo– sita necessitate intentionis, e. g. qúod fideles non possint esse certi de baptismo suscepto, ideoque quod expositi inveniantur periculo damna– tionis aeternae ... Ad Stum. Thomam quaid attinet, celebris est quaestio utrum adml– .serit, an non, necessltatem intentionis; certe, eam videtur negare in III, q. 64, a. VIII, ad 2; sed ejus discipull in hac re Magistrúm non sequun– tur et verbis diffl.cllibus Stl. Doctoris satis.factoriam qµaerun:t dare inter– pretationem. Stus. Bonaventura: «Ad hoc quod sit sacramentum necesse est quod forma et elementum ad unum determinentur. Hoc autem non est ex se, cum forma et elementum indifferentia sint ad multa. Ideo super– venit institutio Christi, qui formam et elementum ordinavit ad aliquem effectum determinatum. Sed tamen institutio, etsi verba ordinavit ad unum, non tamen arctavit, quia ad alias usus possunt sumi et surnun– tur; et ideo ad hoc quod ordinentur, necessarium est intervenire inten-. tionem ministri, qua intendit illo actu et verbo talem effectum dare, vel saltem quod facit Ecclesia facere, vel saltem quod Christus insti– tuit, dispensare» (10). 119. Ratiorne the.ologica.-Minister in -conficiendo sacramento est vi– carius Christi. Atqui persona vicaria non agit ut vicaria nisi quando hoc vult. Ergo in ministro, sacramentum confi:ciente, requiritur aliqua voluntas qua intendat agere qua vicarius Christi. (9) De sacramentis, lib. 2; p. 6, c. 13; PL, 17.6, 458. (10) In IV Sentent., dis. 6, p. 2, a. 2, q. 1.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz