BCCCAP00000000000000000000583

DE NECESSITAT'.ID INTEJNTIONIS, th. 9, n. 115-116 71 ficacia autem ad justificationem (si efficacia dici potest) pendet unice a fide suscipientis» _(1). Pro ipsis igitur validum erit sacramentm;n, etsi irrisorte et jocose con– ;fectum sit; immo, etsi conficiatur a ;fatuo et ratione· experte, et dor– miente, si fieri potest. Leo X damnavü hanc ipsius Lutheri propositionem: «Si per impossi– :Pile confessus non esset contritus, aut sacerdos narn serio sed joco ab– solveret; si tamen credat se absolutum, verissime es"!;. absolutus» (2). Audias nunc mitissimum Calvinum contra Catnolicos blaspneman– tem, et discas, quaeso, suo exemplo, moderationem in discussionibus ;fe– rendis: «Parvi se facere anathemata sua ostendunt (Catholici), in quibus Junaendis adea, sunt prodigi. Quod de intentione consecrandi garriunt, a sophistis nuUa ratione probabili fuit proditum. Hoc, quamvis non tole– ·rabile, levius tamen foret, nisi funditus everterent quidquid ex sacra– mentis solidae consolationis habent fideles, et Dei veritatem suspenderet ab hominis arbitrio. Nam, si necessaria est ministri intentio, nemo est nostrum qui certam baptismi sui fidem facere sibi ausit.: qui certa fidu– cia ad sacram Coenam accedat. Baptizatus sum: si ita sacerdoti libuit, cujus fides mihi nihila, magis quam Aethiopis cujuspiam. comperta est... Qualis erit fides, quae pendebit a se'Creta alterius voluntate? Et adhuc sua anathemata, hoc est, suos crepitus no.bis minari porci isti non ve– rentur, nisi mox suscribamus talibus blasphemiis. Ego, vero sacra sanctae Christi institutioni. tantum defero, ut si Epicureus quispiam intus totam actionem subsanans, mihi Coenam ex Christi mandato, et secundum re– gulam ab e'o datam, rituque legitimo, administret, narn dubitem panem et calicem illius manu porrecta vera mihi esse corporis et sanguinis Christi pignora. Putidas istas noenias piget excutere, ubi dicunt: saltem taciendi quod facit Ecclesia. Nempé, magistrorum suorum dictata recinunt. Sed quis oculatus non videt, perinde hoc valere, ac si praeciperent uno verbo quaecumque umquam somniarunt .in suis lustris monachi, vel sophistae in suis rixis blaterarunt, quamvis insulsa sint, et absurda, rata nihiía,– minus firmaque haberi?» (3). 116. Censura.-Quod requiratur intentio saltem faciendi quod f-acit Ecclesia, est definitum: a) Innocentius III in formula fidei quam praescripsit Waldensibus, tria ponit necessaria: personam recte ordinatam, solemnia verba, «et fidelis intentio proferentis» ( 4). · b) Concilium Constantiense in interrogationibus Wicleffitis et Hus– sitis proponendis: «Utrum credat quod inalus sacerdos cum debita ma– teria et forma, et cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, vere con– ficiat . .. » ( 5). e) Id etiam habetur in Concilio Florentino: «Omnia sacramenta (1) FRANZELIN, op. oit., pag. 208. (2) DENZINGER, 752. (8) Acta synodi Trident., cum Antidoto; cfr. etiam LUTHE&US, De captívit. babyl. eccl., De baptismo, parag. «Hanc sententiam». (4) DENZINGER, 424. (5) DENZINGER, 6'/2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz