BCCCAP00000000000000000000583

'10 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 9, n. 114-115 Ex hac definitione constat intent~onem esse actum voluntatis, non vero intellectus; porro, voluntas non se movét nisi praecesserit aliqua cognitio; quapropter dicitur: ex ordinatione rationis. Divisio intentionis: Intentio potest esse subjectiva vel objectiva. Subjectiva, seu ex parte subjecti, potest esse actualis, virtualis, ha– bitualis, et interpretativa; sub hoc respectu intentio solet considerari in Theologia Morali, ubi docetur quid unaquaeque sit, et quaenam re– quiratur ad constituendum actum humanum; nos in hoc loco de hac intentione absolute, praescindimus. Objectiva, seu ex parte objecti, potest esse: a) Externa, si actus voluntatis incidit in aliquod objectum externe consideratum; in casu nostro, in ritum sacramentalem pure externum; e. g. in baptismo, ille habebit intentionem externam, qui eliciat actum voluntatis tendentis in conjunctionem ablutionis cum forma: «Ego te baptizo ...». b) Interna: si actus voluntatis incidat in ritum sacramentalem ut sacrum, ut institutum a Christo, ut adhibitum ab Ecclesia ad sanctifi– cationem significandam et efficiendam. Ut hanc divis~onem, quae in re sacramentaria est magni momenti, recte intelligas, scire debes quod sacramentum in sua formali significa– tione dicit: ritum sensibilem, cui annexa fuit significatio quaedam per ipsummet producenda. Nunc autem, voluntas ministri potest sibi pro objecto propónere: vel a) solum ritum sensibilem, abstrahendo ab ejus significatione, vel b) ritum sensibilem, cum sua significatione. In primo casu non intendit nisi conjunctionem materiae cum forma, ablutionem cum forma: <<Ego te baptizo... »; quare intentio vocatur mere externa, quia intendit tantum ritum sensibilem externum. In secundo casu in– tendit, tum ritum sacramentalem externum, tum ejus significationem sa– cramentalem; quare intentio vocatur interna, qu~a intendit, tum ritum, tum ejus significationem a Christo ei tributam. Intentio interna potest adhuc esse duplex: Implícita, seu in confuso, quando intendit effectum, e. g. in baptismo, vago modo, id est, id quod vult Ecclesia, vel id quod volunt christiani, quidquid sit illud. Explicita, quando intendit expresse talem effectum bene determinatum; e. g. in baptismo, emundationem a peccato originali, vel etiam remissionem peccatorum post baptismum commissorum, etc. 115. Adversarii.-Sunt Protestantes, qui consequenter ad sua placita de justificatione, logice omnino negant quamlibet intentionem requiri. Pro ipsis en~m sacramenta nihil aliud sunt quam signa ad excitandam fidem, qua mediante, apprehenditur justitia Christi, aut pignora quae– dam justificationis jam per fidem habitae, quibus certi ac securi reddun– tur ele non imputatione peccatorum; hoc autem obtinet sacramentum per solam materialem constitutionem signi; nec una requiritur, ut per se patet, intentio ministri. «Valor enim objectivus sacramentorum in hac sententia, nihil est aliud .quam doctrinalis significatio signi quae semper manet eadem; ef-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz