BCCCAP00000000000000000000583

DE NECESSITATE POENITENTIAE, ·th. 2, n. 604-607 339 Divisio theseos: .Ad ina.jorem dicendorum claritatem, thesini dividi– mus ín tres partes: a) Poenitentia salutaris est necessaria necessitate medii. b) Poenitentia fotmalis ordinarie requiritur, .sed aliquando sufficit · virtualis. c) Poenitentia formalis est necessaria necessitate praecepti. Pars l.•: Poenitentia salu.taris est necessaria necessitate medii. 605. Adversarii.-Sunt Protestantes, secundum quos poenitentia sa– lutaris nec est vera detestatio peccati commissi cum proposito non pee– candi de caetero, nec est actus líber, nec denique hominen facit bonum, sed potius hypocritam; his igitur principiis stabilitis, nequeunt admit– tere poenitentiam esse necessariam necessitate medii ad salutem conse– quendam. 606. Censura. l. 0 ) Quod poenitentia generaliter sumpta, id est abstrahendo ab omni ulteriori determinatione: formalis, virtualis, ex natura rei, vel ex ordinatione divina, medii vel praecepti, sit necessaria ád salutemconsequendam, est definitum in Concilio Tridentino: «Fuit quidem poenitentia omnibus hominibus qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequen– dam necessaria, illis etiam qui baptismi sacramento ablui petivissent, ut perversitate abjecta et emendata, tantam Dei offensam cum peccati odio et pio animi dolare detestarentur» (1). «Fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic contritionis motus necessarius» (2). «Si quis negaverit ad integram et perfectam peccatorum remissio– nem requiri ... contritionem... , a. s.» (3). Utrum vero haec doctrina sit definita de fide, controvertitut inter theologos; aliqui, ut Galtier, affirmant; alii vero, ut Suarez, videntur negare. 2. 0 ) Quod haec poenitentia sit necessaria necessitate medii, est doc– trina communis theologorum. 607. Probatur ex Sacra Scrip,tura.- «Anima quae peccaverit, ipsa morietur... Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit omnia praecepta mea..., vita vivet et morietur... Numquid voluntatis meae est mors impii... et non ut con– vertatur a viis suis et vivat? Quia nolo mortem peccatoris, dicit Domi– nus Deus, revertimini et vivite» ( 4). (1) DENZINGER,. 894. (2) DENZINGER; 897. (3) DENZINGE&, 914. (4) Ezech., 18, 20.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz