BCCCAP00000000000000000000583
328 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 21, n. 587 ritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat meam carnem, habet vitam aeternam»; unde haec verba Christi de necessitate manducationis eucharisticae Sancti Patres accommodabant ad pueros; unde, juxta sanctos Patres, pueri in baptismo aliquo modo manducant Eucharistiam, non autem in re, ergo in voto. Audiendus est Stus. Augustinus: «Habent enim videlicet (Pelagiani) quo confugiant, atque ubi delitescant, quia non ait Dominus: «Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non habebit vitam, sed ait: «non intrabit regnum Dei». Nam si illud dixisset, nulla hinc dubi– tatio posset suboriri. Aufertur ergo dubitatio: jam Dominum audiamus, non suspiciones conjecturasque mortalium. Dominum audiamus, in– quam, non quidem hoc de sacramento lavacri dicentem, sed de sacra– mento sanctae mensae suae, quo nema rite nisi baptizatus accedit: «Nisi manducaveritis carnem meam..., non habebitis vitam in vobis». Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest nisi pertinacia pugna– ces nervos adversus constantiam perspicuae veritatis intendat?» (9). Et statim refutat idem Stus. Doctor id quod sui adversarii poterant objicere, quod scilicet haec verba Domini de necessitate manducationis eucharisticae ad vitam habendain aeternam, non fuerint applicanda ad pueros, sed tantum ad adultos. Vim istius textus aliorumque qui in eumdem sensum citari solent, multi Theologi volurit enervare, dicendo Sanctum Augustinum non loqui in hoc loco de vera manducatione eucharistica sacramentali, sed potius de necessitate incorporationis ad Christum, quam incorporationem tri– bueret quidem baptismo, non vero Eucharistiae; sed haec interpretatio est violenta, et contra ipsum textum, in quo aperte distinguit ínter «lavacrum aquae» et «sacramentum sanctae mensae suae». Praeterea, supposita ista interpretatione, argumentum a Patribus confectum contra Pelagianos esset invalidum; nam si Patres, adducendo haec verba Domini nihil aliud intenderent probare nisi incorporationem spiritualem ad Christum esse necessariam ad vitarn aeternam conse– quendam, possent eis respondere Pelagiani dicendo praedictam incorpo– rationem infantes jam habere ante baptismum, eo quod peccatum non erat in ipsis, ideoque etiam manducassé hoc sensu metaphorico corpus et sanguinem Christi; argumentum, e contra, validissimum, et omnino cogens conficiebatur contra ipsos si incorporatio ad Christum efficitur aliqualiter ab ipsa Eucharistia, quae nonnisi baptizatis confertur, et quia vi istius argumenti obstringebantur, ideo negabant verba Domini refe– rri ad infantes (10). Si haec ita sint, necessario sequitur Eucharistia:m esse unum vitae principium quod omnibus omnino hominibus suam vitam communicavit; quapropter necesse est ut orones etiam homines ad ipsam aliquo modo accesserint; hanc conclusionem non tantum eruit, sed etiam longa testi– moniorum serie P. De la Taille probat: «Si Eucharistia creditur prin- (9) PL., 44, 128. (10) Cfr. alia multa testimonia in eumdem sensum apud DE LA TAILLE, op, cit., pag, 591 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz