BCCCAP00000000000000000000583

DE EUCHARISTIAE SA<JRAMENTO, th. 17, n. 563-566 315 corpus continentibus donec corruptio earum evenerit; cui quaestioni val– de affinis illa es.t quae his verbls enuntiatur: flatne corpus Christi rea– liter praesens post prolationeñil' verborum sacramentalium, an in ipso actu Christum sumendi in communione.. 564. Adversarii.-Sunt Protestantes, , juxta quos Euchal'lstiae sacra– mentum consistit, non aliter ac quodlibet aliud sacramentum, in solo usu materiae, ac proinde in solo actu transeunti sumendi C):lristum in communione; sicut e. g. Baptismus consistit in aqua, dum abluit, sic pariter Eucharistia tune tantum est sacramentum quando sumenti applicatur per communionem .(2). 565. Censura.-Est doctrina ,ab Ecclesia definita in Concilio Triden– tino: «Si quis dixerit peracta consecratione in admirabili Eucharistiae sacramento non esse corpus et sanguinem D. N. J. Christi, sed tantum. in usu, dum sumitur, non autem ante vez post, et in hostiis seu particu– lis consecratis quae post communionem reservantur vez supersunt, non remanere corpus Domini, a. s.» (3). Cfr. etiam canonem 888, in quo damnatur sententia secundum quam Christus in Eucharistia non esset cultu Zatriae, etiam externo, adoran– dus; et 889, in quo similiter damnatur ille qui dicat Eucharistiam non licere in sacrario reservare, nec ad infirmos deferre. 566. Probatur ex Sacra Scrip,tura.- Haec verba : «-Hoc es-t corpus meum», «Hic est calix sanguinis mei», quae realem Christi praesentiam et significant et efffciunt, dicta sunt a Domino ante manducationem et potationem, ita ut actioni manducandi et bibendi praecesserit conse– cratio panis et vini. Ergo realis Christi praesentia facta est ante man– ducationem independenter ab usu sacramenti. Praeterea haec verba debent esse vera, ita ut illud quod praedicato enuntiatur et quod simul indigitatur in subjecto sint adaequata. Jam– vero haec verba prolata sunt ante actionem manducandi et bibendi. Ergo vera esse debent etiam ante manducationem et potationem; sequitur proinde Christum esse praesentem sub speciebus panis et vini ante usum et independenter a sumptione sacramenti. ~~, Respondent adversarii dicendo fundamentum hujus argumenti fal– sum esse eo ·quod juxta Sacram Scripturam Christus per prius invita– ret discípulos ad manducandum, et tune, quando manducare inciperent verba pronuntiasset consecrantia: «Hoc est corpus meum», totus enim contextus exigit hanc interpretationem; considera verba.: «Accipite, co– medite, hoc est corpus meum.» Respa.ndemus et nos ibi non esse attendendum quae verba .praeces– . serint, nam Evangelistae ob rationes sibi notas nonnumquam ordinem muta:ht verborum. . «Oportet igitur, concludit Stus. Bellarminus, colligere ex verbOrum sensu et significatione, non ex ordine quo sunt scripta, quid prius et posterius in sacra coena factum sit» (4). (2) Cfr. diversas eorurn explicationes apud STUM. BELLARMINUM, iorc. cit. (3) DENZINGElR, 886. (4) Loe. cit,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz