BCCCAP00000000000000000000583

DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE, tl1. 16, n. 559-560 313.. id ipsum occurrat; in Ordine, postquam noviter ordinatus concelebra– vit Pontífice, et accepit potestatem remittendi peccata, in fine Missáe– Pontifex manus imponit super presbyterum jam ordinatum dicens: «Ac– cipite· Spiritum Sanctum...» b) Sed, haec, etsi bona, non videtur unica ratio, nec optima; conve– nientia epicleseos per hoc explicatur quod invocatio Spiritus Sancti non fit in ordine ad effectum transsubstantiationis obtinendum, sed ad Deum deprecandum ut ·hostia sacrificii Deo sit grata et accepta, nobisque vero, non ad judicium et condemnationem, sed ad omnis benedictionts et gratiae repletionem. Sane vero, meminisse in praesenti oportet id quod in Missae sacri– ficio declaratum est: nempe hostiam nostri sacrificii non esse solum. Christum, sed etiam totam ejus Ecclesiam, utpote mysticum corpus, cu– jus caput Christus est; res igitur in nostro sacrificio oblata est Chris-– tus cum suis membris, unum corpus cum suo capite efformantibus (quod. per species panis et vini, ex multis granis et uvis efformatas, apte re– praesentatur). Si igitur haec ita sint, sensus epicleseos is est: quod Deus acceptam habeat hanc oblationem, et ideo hostia fiat nobis salutar~s omniumque– benedictionum et gratiarum causatrix. Nec aliter se habet nostra Romana Liturgia, quando ante consecra– tionem dicimus: «Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaésumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere· digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat ... » Quid enim est illud: in om– nibus, nisi quod in oblatione continetur, nempe tota Ecclesia quae si– mul cum Christo offertur Deo? Si solus Christus in Missa offerretur,. nonne illa oratio inutilis esset, immo et ipsi Christo injurio,sa? ... ·- Idem occurrit post consecrationem in oratione: «Supplices te roga– mus», quando dicimus: «Jube haec perferri per manus sancti angeli tui: in sublime aztare tuum ...»; si solus Christu·s offerretur Deo, non indige– ret perferri in conspectu Divin.ae Majestatis; at cum nos, simul cum. Christo offeramus et offeramur, necesse est -ut Deum deprecemur hos-– tiam fieri ei acceptam, ut denique tandem «omni benedictione et gratia repleaniur» _(24). 560. Quoad sententiam Scoti.-Unica ratio cur Scoto verba quae con-– secrationi praecedunt, videantur esse conditio sine qua sacerdos non. valide consecrat, est quia si ipsa non profert, non induit personam Chris-· ti nec agit nomine Chri.sti; jamvero haec ratio non apparet adeo con– vincens ut sententia Scoti sit amplectenda, ;nam per intentionem fa-– ciendi quod facit Ecclesia, sacerdos potest se submittere institutioni Christi sicque agere nomine Christi, non auter ac in _aliis sacramentis. «Unde dicendum est, ait Stus. Tholnas, quod si sacerdos soza verba praedicta (hoc est corpus meum) proferret cum intentione co,nficiendi hoc sacramentum, perficeretur hoc sacramentum, quia intentio f aceret· quod haec verba intelligerentur quasi ex persona Christi prolata, etiam– si verbis praecedentibus hoc non recitaretur. Graviter tamen peccasset sacerdos sic conficiens hoc sacramentum, utpote ritum Ecclesiae non. servans» (25). (24) (25) Quod iste et non alius sit sensus epicleseos Graecorum, cfr. plura testimo– nia apud FRANZELIN, op, cit., pag, 81, et BILLOT, OP, cit., pag. 539; DE LA, TAILLE, op. cit., Elucidatio 34; DTC., art. «Epiclése». STus. THoMAS, III, q. 78, a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz