BCCCAP00000000000000000000583
266 DE SSMA. EUCHARIST!A, th. 11, n. 492 tur paulo antea Melchisedech rex Salem appellatus fuisset, non potuit statim prin– ceps appellari quia nihil novum adderet. Adde quod LXX eodem modo vertit vocem objectam ac nostra Vulgata. Objectio 2.ª: Melchisidech panem et vinum obtulit non ad sacrificium offerendum Peo, sed tantum ad reficiendos milites Abrahae. Respondeo: 1. 0 ) Elx ipso textu id certo non colligitur, sed potius contrarium, nam milites ad domum redibant dapibus et spoliis onusti; non ergo indigebant man– ducare. 2. 0 ) Praeterea, post prolationem panis et vini, statim addit sacer textus: «Erat enim sacerdos Dei Altissimi»; quaenam enim relatio inter prolationem panis et vini ad milites reficiendos et personam Melchisedech; sacerdotem Dei Altissimi?; si pro– latio panis et vini actus sit sacerdotalis, optime res intelligitur. 3. 0 ) Denique, potuisset Melchisedech panem et vinum in sacrificium offerre, et deinde oblationem tradere ad milites reficiendos, aut forsitan ad eos participes efficiendos sacrificii praedicti; nos in interpretatione Protestantica id tantum impug– namus : quod sacrificium omnino rejiciatur et solum admittatur refectio militum, cum e sacro textu primum certissime constet, secundum vero sit mere .probabile. Ad rem Bellarminus: «Nos non negamus, data illa fuisse in refectionem Abrahae et sociis ejus, sed dicimus fuisse Deo oblata et consecrata, et tune data hominibus ut de sacrificio participarent» (16). Objectio 3.a: Probata est thesis catholica ex eo quod textus sacer sicse habeat: «Erat enim sacerdos Dei Altissimi», quasi particula «enim» causativa rationem redde– ret prolationis panis et vini tamquam actus sacrificalis. Atqui haec particula deest in textu hebraico, qui ita legit : «Et erat sacerdos Dei Altissimi». Ergo ruit totum fun– damentum probationis catholicae. Respondeo: Probatio catholica nititur quidem in particula causativa, et merito, nam textus Samaritanus antiquissimus hanc particulam vertit per praepositionem causalem «quia»; praeterea non in sola partícula nostra argumentatio fundamentum invenit, verum etiam in bene multis rationibus antea allatis, et per totam retro Tra– ditionem corroboratis. Objectio 4.a: Si similitudo inter sacrificium Melchisedech et sacrificium Christi tam efficax est ad probandam veritatem sacrificii Missae, debuit Stus. Paulus eam enume– rare in Epístola ad Hebraeos, c. VII, ubi expresse intendit enumerare omnes simili– tudines quae inter Melchisedech et Christum intercedunt. Jamvero Stus. Paulus de hac, a nobis inventa similitudine, penitus silet. Ergo nec adest. Respondeo: Debuisset illam enumerare si aliquid fecisset ad suum scopum, con– cedo; si nihil faciebat, nego. Scopus Apostoli in Epistola ad Hebraeos alius non est nisi demonstrare excellen– :tiam sacerdotii Christi supra sacerdotium Judaicum, sicque Judaeos intendit Paulus avertere a Lege Mosaica eosque adducere ad Novam Legem a Christo latam. Hoc autem ex eo probat quod Melchisedech, qui erat typus Christi, supra Abraham et Aaron erat; ad hoc autem demonstrandum illa tantum Apostolus adducit quae in– tentum suum obtinebant, nempe : quod Abraham obtulerit decimas Melchisedech tam– quam superiori, quod ille fuerit ab isto benedictus; quod fuerit sine patre, sine matre... ; quod enim sacrificaverit in pane et vino, non multum faciebat ad suum scopum, et ideo nec illud indicavit. Intendit Stus. Paulus, ait Toletus «ostendere contra judaeos sacerdotium legis cessaturum adventu Christi, et consequenter legem ipsam; idque probat, quia Chris– tus futurus erat sacerdos secundum ordinem Melchisedech in aeternum; igitur sa– cerdotium Aaron cessare debuit et transferri in sacerdotium secundum Melchisedech, quod diversum erat ab Aaronico, éo quod illud non erat secundum legis mandatum, hoc vero sic. Hoc satis erat Paulo ad suum intentum, nec necesse ilU erat differen– tiam oblationis proponere, cum sacerdotia ipsa docuerit et probaverit fuisse di– versa» 0 7). (16) Controv. de sacram. Eucharistiae, 5, 6. (17) Tractatus de MeZchisedech, 14, 56.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz