BCCCAP00000000000000000000583
DE <SACRIFICIO MIBSAE, th. 11, n.. 491-492 ---------------- Christus sit sacerdos secundum ordinem Melchisedech; secundum, ex eo. quod sacerdotium Christi sit perpetuum, sempiternum. . Argumentum primum.- Sacerdotium et sacrificium sunt correlativa, cum sacerdotium totum se ordinet, juxta Apostolum Paulum, ad sacrí– ficium: «Omnis enim pontifex ad offerendum munera et hostias cons– tituitur» (13); quapropter natura sacerdotii ex ritu sacrificandi quam maxime agnosci debebit. Nunc autem, dicitur in Sacra Scriptura quod Christus sit sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Ergo necesse est ut Christus conveníat cum Melchisedech in ritu sacrificii. Sed M.elchisedech sacrificavit in pane et vino. Ergo et Christus sacri– ficare debet in pane et vino; hoc autem in Missa, et in. Missa tantum haberi, facile est probari, cum nulla alia actio excogitari possit in qua sacrificium in pane et vino offeratur. Duo tamen in hoc argume,nto sunt demonstranda.-Nempe quod Mel– chisedech fuerit sacerdos, et quod verum obtulerit sacrificium in pane· et vino. 1. 0 ) Quod Melchisedech fuerit sacerdos, expressis verbis dicitur: «Erat enim sacerdos Dei Altissimi». , . 2. 0 ) Quod verum obtulerit sacrificium in pane et vino, jam exinde concluditur quod Stus. Paulus, in Epistola ad Hebraeos, sacerdotium secundum ordinem Melchisedech excellentius dicat sacerdotio levítico. Jamvero si Melchisedech non sacrificasset, Stus. Paulus non haberet fundamentum ad suam conclusionem. Ergo Melchisedech sacrificium obtulit in pane et vino. Praeterea, quando sacer textus rationem nobis dat ejus quod fecit Melchisedech, hanc profert: «Erat enim sacerdos Dei Altissimi»; iste: modus loquendi indubitanter nobis exhibet Melchisedech actionem sa– cerdotalem perfecisse. Nota bene.-In textu Hebraico aliter se habet lectio loci supracitati, nempe: «Et erat sacerdos Dei Altissimi»; at ídem omnino ex hac· lec– tione posset pro nostra thesi colligi, cum haec partícula, «et» habeat frequentíssime sensum non solum conjunctivum, sed etiam consecuti– vum et causalem; caeterum, si aliquod dubium adhuc remaneret, ad Traditionem recurrer,e deberemus, quae tota, et quidem unanimi con– sensu, sacrificium admittit verum ac reale in pane et vino a Melchi– sedech oblatum (14). 492. Objectiones.-Objectio l.ª: Melchisedech non erat sacerdos, nam in textu– hebraico dicitur «cohen», quae vox principem civilem, non vero sacerdotem designat. Respondeo: Potest significare principem civilerrí, concedo; nonnisi principem civi– lem significat, nego. Et revera in hoc loco debet significare sacerdotem, nam «quid novi narrassefl Moyses, si quem jam regem praedicaverat, pastea principem dixisset?» (15); cum igi•. (13) Aa Hebr., 5, 1; a, 3. (14) Cfr. objectiones. (15) WIRCEBURGENSES in hanc objectionem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz