BCCCAP00000000000000000000583
DE SACRIFICIO MISSAE, th. ,11, n. 486-488 263 Divisio istius 2.ae partis.- His igitur j am dictis, quia ea scitu omnino necessaria aestimavimus, ad divisionem istius secundae partís venien– dum est. Porro agemus: Caput Caput I: De existentia sacrificii Missae. 11: De eo in quo reponenda sit essentia ipsius sacrificii Missae, et sub ·quanam formalitate rationem sacri– ficii verificet. Caput III: De fructibus Missae, et praecipue de fructu propitia– torio tam pro vivís quam pro defunctis. Caput IV: De valore sacrificii Missae. CAPUT I DE EXISTENTIA SACRIFICII MISSAE TBESIS 11. ª: In Missa offertur De·o verum ac proprie dictum sacrificium. 487. Explicatio terminorum.- Sacrificium proprie dictum est: «illa . oblatio"rei sensibilis, Deo jacta, per personam legitime institutam, ad nostram agnoscendam a Deo dependentiam et totalem deditionem, si– mulque in statu lapso ad nostrum peccatum expiandum». Hoc est sacrificium proprie dictum, quod vindicamus in thesi prae– senti; adest et aliud sacrificium late dictum, quod debet in hoc loco explicari ne confusiones suboriantur; porro, sacrificium late d,ictum est, ut verbis Sti. Augustini utar, «omne opus bonum quod agitur út sancta societae inhaereamus Deo» (1); est igitur quodcumque opus bo– num, sive internum, sive externum, in honorem Dei f actum. Sensus igitur nostrae theseos est quod in Missa, in illo videlicet com– plexu orationum et actionum quibus Catholici Deum honorare intendi– mus, non tantum, adest sacrificium quoddam lato sensu acceptum, sed etiam sacrificium proprie dictum, prout supra definitum est, cujus proin– de finis atque fructus explorari debent postea. Nota tamen nostrum modum loquendi: In Missa, in illa scilicet func– tione sacra integra; utrum enim in hac actione, vel potius in illa, Missae sacrificium inveniatur, nondum disputamus. 488. Adversarii.-a) Wicleffus, cujus haec est propositio ab Eccle– sia damnata: «Non est fundamentum in evangelio quod Christus Mis– sam ordinaverit» (2). b) Protestantes, qui forsitan nullum aliud dogma catholicae fidei vehementius impetunt quam Missae sacrificium; sic Lutherus Missam vocat «summam abominationem» (3); juxta Calvinum fides in sacrifi- (1) De Civ. Dei., lib. 16, c. 6; PL., 41, 283. (2) Conc. Lona., a. 1382; MANSI, 26, 696; DENZINGER, 585. (3) De abroganda missa privata, part. 2. si
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz