BCCCAP00000000000000000000583

262 DE SSMA. EUCHARISTIA, n. 485-486 Herve: «Oblatio reí sensibilis cum ejus destructione reali aut aequi– valenti, saili Deo legitime facta, a ministro competenti, ad agnoscendum Dei supremum dominium et ad reparandam injuriam Deo per peccatum illatam» .(17). Uti vides, nanc duplicem definitionem in sola nota destructionis vic– tima6' oblatae differre; per se enim patet aliam atque aliam esse debere sacrificii Missae rationem in una vel in altera sententia, prout suo loco explicandum erit. 486. Divisiones sacriflciorum.-a) Ratione finis sacrificium potest esse: Latreuticum, si sacrificium offeratur ad cultum et honoreni Dei manifestandum. Eucharisticum, si offeratur ad gratias Deo agendum propter benefi– cia jam accepta. Impetrata,rium, si ad novas gratias expetendas ordinetur. Propitiatorium, si eo tendat sacrificium ut veniam peccatorum im– ploret pro culpis et poenis. Nota bene.~mne sacrificium est de se latreuticum, eucharisticum et impetratorium, quandoquidem «divinus honor nequeat consistere sine gratiarum af;tione pro beneficiis acceptis et petitione pro accipien– dis» (18). Itein, quodlibet sacrificium in praesenti statu est etiam propitiato– rium, nam non possumus Deo honorem deferre quin simul excusationem a peccatis ab eo imploremus. b) Ratione modi offerendi, sacrlficium potest esse: cruentum vel incruentum, prout fiat cum, vel sine, sanguinis effusione. . c) Ratione efficaciae quacum obtinet effectum, sacrificia dividun– tur in effectum obtinentia ex opere operantis, et effectum obtinentia ex opere operato. At hae voces aliter interpretari debent ac quando agitur de sacra– mentis; sacrificium enim dicitur habere valorem latreuticum, eucharis– ticum... , ex opere operafo, quatenus id obtinet ex sese, non vero ratione dispositionum ministri offerentis; id est, possunt deficere dispositiones internae in subjecto offerente, et tamen sacrificium ·obtinet suum ef– fectum in subfecto, eo quod ejus fructus non dependeant ab ipsis mi– nistris, sed a meritis alterius. Nunc autem, sacrifi.cia Veteris Testamenti ex opere operato nihil aliud obtinebant nisi quamdam sanctitatem legalem; ex opere operan– tis poterant aliquid sanctitatis afferre, quatenus id commune est omni– bus actibus bonis. Sacrificium, e contra, Novae Legis ex opere operantis valorem habet infinitum per respectum ad principalem offerentem, ex eo scilicet quod offerens sit ipsemet Christus. Si autem consideretur per respectum ad ministros, valorem habet tum ex opere operantis, tum ex opere a,perato; ex opere operantis, quatenus major vel minor sit dispositio ministri; ex opere operato, qua– tenus, etsi tales dispositiones desint, sacrificium nihilominus suum valo– rem obtinet, eo quod nulla hominum indignitate aut malitia possit in– quinari. (17) HERVE, OP. cit., pag. 80. (18) BILLOT, OP. cit., pag. 593

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz