BCCCAP00000000000000000000583

260 DE SSMA. EUCHARISTIA, n. 480-483 ni; si enim actio lila externa in seipsa consideraretur, sine uno videlicet respectu ad hanc spiritualem significationem, nullum specialem hono– rem involveret, sicut occisio vituli, combustio carnis... , atque ita porro. «Oblatio sacrificii fit ad aliquid sifnificandum. Significat autem sacrificium quod a,ffertur exterius, interius spirituale sacrificium quo anima seipsam offert Deo, secundum illud Psalmistae: Sacrificium Deo spiritus contribulatus» (9). 48i. 5. 0 ) Sacrificium requirit positivam institutionem, nec tamen potest esse signum pure ad placitum, sed symbolicum,-Dictum est/su– perius sacrificium esse in genere signi; exhinc statim consequitur sa– crificium requirere positivam institutionem, eo ·quod. nulla hominis actio externa sit, ex natura sua, ita determinata ad culturo divinum signifi– candum ut quamlibet aliam significationem excludat; dicendum enim est quod quaedam actiones sint aptae ad aliquid significandum, sed, ut revera actu id ipsum significent, necesse est ut positiva institutione' de– terminentur. Attamen sacrificium non est signum pure ad placitum, ita ut quae– libet res indifferenter assumi possit ad rationem signi; id quod de· sa– cramentis alibi dictum est, repeti debet quoque in praesenti; nam ho– mini connaturale est ad cognitionem divinam devenire per similitu– dinem sensibilium; quapropter sicut sacramenta sunt signa symbolica, eo quod inter res materiales, ad rationem signi elevatas, aliqua adest similitudo cum re quam ex institutione divina significant, sic pariter ob eamdem rationem sacrificium est signum symbolicum. 482. 6, 0 ) Sacrificium instituere, non privatae, sed publicae aucto- · ritati competit.-Ratio patet ex dictis; cum sacrificium sit actus solem– nis et publicus religionis, in quo tota societas suas habet partes, necesse est ut auctoritas publica illud instituat; nec sufficit privata, quae cul– turo externum privatum non posset transcendere. 483. 7. 0 ) Ex dictis rursus consequitur sacrificium non posse offerri a persona privata,, sed a persona tantum publica Iegatione fungente apud Deum.-Et revera, cum sacriflcium sit actus cultus publici et so– Iemnis, nomine totius socletatis Deo exhibitus, evidens est quod requi– ratur aliqua persona ad hoc expresse a societate constituta. «Non enim est cujusque offerre sacrificium, sed publici et certi ho– minis qui ca,mmuni nom'lne id peragat. In lege quidem naturae sacer– dotes erant capita familiarum, ut Noe, Abraham... In lege autem scrip– tá soli filii Aaron... In lege gratiae solí episcopi et presbyteri rite or– dinati... Atque hinc etiam excluduntur a ratione sacrificii proprie dictt multae oblationes privatorum hominum factae soli Deo, ut cum fideles candelas accendunt et ca,nsumunt in templo ad honorem Dei» .(10). Haec autem persona publica nomine sacerdotis agnoscitur; quaprop– ter sacerdotium et sacrificium ita ínter se sunt conjuncta ut unum sine altero nequaquam concipit possit. «Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron» (11). (9) STUS. THOMAS, ll-II, q. 85, a. 2. .(10) STUS. BELLARMINUS, De Missa, lib. 1, c. 2. (11) Ad Hebr., 5, 1-4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz