BCCCAP00000000000000000000583

DE NOTIONE SAORIFICII, n. 479-480 259 nio humano transferatur in divinum, ita ut res sit sacra et divina (7). In hac igitur sententia immolatio, seu victimae destructio, nullo modo ingreditur notam essentialem sacriflcii latreutici, quod totum con– sistit in simplici oblatione alicujus rei legitime facta ad manifestandam nostram erga Deum dependentiam absolutam atque· plenam submis– sionem. Utraque sententia ad Sacram Scripturam recurrit et ab ipsa eruit argumenta; quia res est omnium principalissima atque fundamentalis– sima pro tractatu de sacrificio Missae, aliquid ulterius dicere debemus de eorum rationibus. Prima sententia observat omnia sacrificia, quae in sacra Scriptura complentur, perfici reali, vel saltem, aequivalenti, victimae 'immutatio– ne; animalia enim occiduntur, comburuntur; liquida effi.mduntur, cae-– :teraique omnia quae sacrificiis solent inservire, ita destruuntur in hono– rem Dei, ut nihil eorum remaneat. Praeterea, dicunt istl auctores Deum primario coli debere tamquam dominum vitae et mortis; quapropter ut horno agnoscat supremum Dei dominium, censent sacrificium aliquid involvere destructionis vel mor– tis; et quia homini non liceat seipsum per mortem destruere in hono– rem Dei, substitutio animalium aliarumque rerum i:ntroducta est, quae proinde debent uno vel alío modo immutari. Crisis.--Hae tamen rationes a nobis non censentur convincentes, qua– propter dicimus sacrificium latreuticum consistere in sola rei sensibilis .oblatione. Ad primam ,adversariorum rationem opponimus quod id debet esse proprium .et essentiale sacrificii quod semper et ubique fuit munus sacerdotis. Jamvero in Sacra Scriptura apparet immolationem victimae esse posse laica,rum; oblationem, e contra, semper fuisse officium sacer– dotum; id apparet quam maxime in sacrificio Christi; nam Christus non sese mactavit, sed tantum sese obtulit Deo. Praeterea, verum est quod effusio vini et destructio similae locum haberent in his sacrificiis non cruentis; at vero, nec effusio vini super altare, nec destructio similae, fiebant propter se et ratione sui, sed po– tius fiebant ut traderentur, ut donarentur, ut a,fferrentur; quare ritus ille non immolationi victimae, sed ejus donationi, aut oblationi, respon– debat. Denique ad id quod secundo dicunt illi Theologi, respondemus ne– gando simpliciter suppositum, nam Deus primario colitur ut noster auctor nosterque finis, cui proinde non destructio, sed perfectio con– venit, juxta illud Sti. Iri;naei: «Gloria Dei, vivens homo» (8). 480. 4.<>) Sacr.iflcium igitur est in genere signi, cujus 'ratio formalis in eo invenitur ut nostram internam ad Deum deditionem exter.ius ma– nifestet.-Sacrificium enim, prout nos de sacrificio loquimur, nihil aliud est nisi quaedam actio externa vi cujus aliquid Deo offertur ad signifi– candam nostram totalem submissionem et deditionem; haec autem; actio externa signum quoddam est. Unde sacriflcium est in genere sig-, (7) Cfr. LEPIN, L'ldée du sacrifice de la Messe, pag, 190-210, 727.-737; VACANT; Hist. de la con,ception du sacrifwe <Le la Messe dans l'eglise latine, 1894, pag 50 sqs,; BATTIFFOL, Leoons sur la Messe, 1919, pag. 175 sqs.; GRIVET, La Messe de la terrre et la Messe du ciel, pag. 24, etc. (8) Apud DE LA TAILLE, op. cit., pag, 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz