BCCCAP00000000000000000000583
258 DEJ SSMA. EUCHAFl,ISTIA, n. 477-479 Secundum quoque facile probatur, ex eo quod societas easdem re– lationes habeat erga Deum ac ipsemet privatus horno;· Deus enim est et auctor, et legislator, et ultimus finis totius societatis; hinc aequum est, et justum, ut cultus Deo exhibendus, sit etiam publicus, sive socia– lis, quo rursus enascitur necessitas alicujus cultus externi sensibiliter manifcstati. 478. 3. 0 ) Iste actus adorationis, nomine sacrificii appellatus, jam in initio temporum repositus est in quadam rei sensibilis oblatione ad Deum, eo fine facta ut manif,esta redderetur nostra totalis erga Eum dependentia et donatio.-Et re quidem vera, si oculos ad historiam ver– tamus, videre est quomodo lmnc actum religionis primi jam homines reposuerint in quodam actu externo, ac proinde sensibili, in quo res quaedam Deo offerebatur in signum nostrae submissionis et totalis de– ditionis ad ipsam divinitatem. «Dare igitur dona et munera de bonis suis Deo, ad nullum alium finem praeter testificationem atque significationem internae suae dedi– tionis, homo 1am ab exordiis suae creationis, natura duce, aut etiam ipso Deo auctore, consuevit, ut patet in oblationibus, quas de pecudibus gregis Abel et de: fructibus terrae Caín Deo sacrabat» (4). Cuni enim prima hominis obligatio respectu Dei sit totalis eorum. quae a Deo habet, ad ipsum Deum devolutio, horno per sacrificium cen– setur Deo retribuere quidquid a Deo accepit; et quia selpsum tradere non potest, in rebus materialibus ea eligit atque offert quae oculis om– nium sunt aestimabilia, ut inde suam obligationem erga Deum exse– quatur. Res igitur Deo per sacrificium oblata nullum aliud officium habet nisi significare sacrificium internum, seu totalem uniuscujusque dedi– tionem juxta notissimam Stt Augustini definitionem sacrificii: «Sacri– ficium ergo visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est, sacrum signum est» .(5). 479. Duplex sententia.-Nunc autem, non una est, sed diversissima, Theologorum sententia circa modum quo res ad Deum oblata suam significationem explebat. Aliqui enim dicunt signiflcationem suam obtinuisse per quamdam ipsius .rei destructionem vel immutationem. «Sacra illa oblatio per aliquam rei oblatae destructionem semper etiam perfecta fuit» (6); haec destructio in viventibus per occisionem et cdmbustionem perficiebatur; in inanimatis et solidis..., ut simila, per combustionem; in liquidls, ut in vino, per ejusdem effusionem. Alii, e contra, et quidem merito, hanc destructionem, vel immuta– tionem, non admittunt tamquam notam essentialem sacrificii, dicentes sacrificium esse actum virtutis; virtutem autem esse hominis perfecti– vam, non destructivam; unde Theologi isti contenti sunt cum quadam hostiae mutatione, quae in eo tantum consistit quod res oblata a domi- (4) DE LA TAILLEi op. cit., pag. 6-7. (6) De Civ. Dei, ib. 10, c. 6; PL, 41, 282. (6) BILLOT, op. cit., pag. 686; STUS. BELLARMINUSG De Missa, lib. 5, c. 2; VAS– QUEZ, in III, disp. 220, c. 2, n. 12; DE LUGO, De Eucharist., disp_ 19, sect. 1, n. 7, etc. Cfr. LAGRANGE, Etudes sur les religions semitiques, ed. 2, Gabalda,. pag. 224-236; LAMIROY, De essentia sacrificii Missae, Lovanii, 1919, pag. 435; RucH, in l)II'C., art. <<Messe», col. 801-804.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz