BCCCAP00000000000000000000583
DE NO'.I'IONE SAORIFICII, n. 475-477 257 ficium in remissionem peccatorum; quapropter SSmá. Eucharistia non solum est mysterium quod debeat a nob_is venerari, sed etiam sacrificium quod debeat a nobis offerri; necesse igitur est de sacrificio eucharistico -sermonem instituere, de quo multa sane sunt dicenda; sed quia res est omnium difficillima et intrincatissima propter recentes, quas Theologi ediderunt, sententias, per prius investigandum est per modum praeam– buli quid sit sacrificium, et in quo ejus essentia reponi debeat; a cujus solutiorie _omnia fere pendent quae postea erúnt discutienda; porro doctrina de sacrificio his sequentibus propositioníbus continetur: 476 1; 0 ) Debetur Deo quidam Iatriae cultus qui ipsi soli tribuitur sine peccato.-Cum enim cultus nihil aliud sit quam quaedam agnitio alicujus perfectionis, evidens est quod Deo, qui est super omnia perfec– tus et undequaeque infinitus, debeatur cultus quidam specialis, quo sua perfectio atque excellentia agnoscantur; specialis Dei excellentia in eo ·est respectu habito ad nos, quod nos sumus ab ipso, creati ac proinde totaliter ab eo dependentes; quae cum ita sint, manifestum est quod nos homines aliquem actum adorationis Deo, eique soli, exhibere debea– mus, qui nulli alii possit attribui sine peccato. In hoc actu, qui virtute religionis regulatur, nostram erga Deum ma– nifestamus submissionem atque dependentiam; Deus enim, cum sit nostrum principium et noster flnis, debet a nobis qua talis agnosci; et quia omnia quae apud nos sunt, ab ipso Deo accepimus et omnia quae .speramus, ab ipso rursus accipienda speremus, _ sequitur quod in quoli– bet actu latriae, seu adorationis, gratiarum actio pro beneflciis accep;. tis et quaedam impetratio pro beneflciis accipiendis simul involvantur. Hunc actum adorationis, seu latriae, nomine sacrificii appellari con– suevimus. Hinc evidenter concJuditur neminem, praeter peum, posse hoc actu adorar!, quandoquidem ipse solus Deus sit noster Creator nos– terque flnis ultimus: «Hoc etiam videmus, ait Stus. Thomas, in omni republica o,bservari, quod summum rectorem aliquo signo singulari honorant, quod cuicum– que alteri deferretur, esset crimen laesae ma1estatis. Et ideo in lege divina. statuitur poena mortis his qui divinum honorem aliis exhi– bent» .(1). «Cum in sacrificio, ex ipsa e1us natura et ínsita forma contineatur expressio, agnitionis supremi dominii et huic respondentis absolutae de– pendentiae hominis ab eo, cui offertur sacrificium, patet cur sine sacri– legio offerri non possit nisi soli vero Deo» (2). 477. 2. 0 ) Iste actus adorationis non solum internos, sed etiam ex– ternos, esse debet; nec tantum privatus, verum etiam publicus.-:-Pri– mum postulat ipsa nostra humana conditio vi cujus horno nonnisi per sensibilia et externa connaturaliter suam mentem manifestat. Praeterea hunc actum adorationis non solum elicere debet anima, sed etiam corpus, utpote ab ipso Deo creatum et dependens; quaprop– ter necesse est ut iste actus in aliquo externo et sensibili reponatur, et sic «homo Deo serviat secundum illud totum quod ex Deo habet, id est. non sotum mente, sed etiarri corpore» (3). (1) II-II, q, 85, a. 2. (2) FRANZELIN, op, cit., r,ag. 322.. (3) STUS. THOMAS, De orat. vocali, II-II, q. 83, a. 12. MAN, Tl-IEOL, DOGM.-rv.-18
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz