BCCCAP00000000000000000000583
.256 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 10, n. 473-475 «Quomodo autem ex eis aliquid generari possit, ait Stus. Thomas, difficile est videre» .(3). Sed cum factum experimentale non possit uno modo negar! .(vide– mus enim hostias consecratas combustas cinerem producere, manduca:.. tas alimentum corpori praebere, etc. ...) necesse est illud aliquo modo explicare. · 474. EX:plicationes.-Jamvero, sirte ullo dubio rejicienda est foedis– sima Stercoranistarum sententia, secundum quam id quod ex speciebus sacramentalibus relinquitur et per secessum emittitur, aliquid foret ex substantia Corporis Christi efformatum; «manifestum est enim, ait Stus. Thomas, quod ex Ca,rpore et Sanguine Christi, quae ibi veraciter sunt, non generatur aliquid, cum sint incorruptibilia» (4). · Excludenda est sententia secundum quam substantia panis et vini, quae per transsubstantiationem conversa est in substantiam Corporis et Sanguinis Christi, nunc rursus redeat; nam hoc admitti nequit sine alia transsubstantiatione substantiae Corporis et Sanguinis Christi in substantiam panis et vini, quod est perabsurdum. Sed dato et non concesso quod substantia panis et vini redeat per novam conversionem, id accideret, vel manentibus accidentibus, vel eis ·cessantibus. Atqui neutrum admitti potest. Non primum, quia tune adesset substantia panis et vini cum subs– tantia Corporis et Sanguinis Christi, qui est error Companatorum. Non secundum, quia tune substantia panis. et vini esset sine suis accidentibus propriis, quod etiam est impossibile. Nostra sententia.-In re tam difficili unum de duobus credimus ac– cidere: Vel quod, in ipso instanti, Deus omnipotenti sua virtute ali– quam substantiam creet quam naturae cursus postulat, vel in ipsa con– secratione Deus det quantitati dimensivae quod sit primum subjectum subsequentium formarum, et quando occurrit instans corruptionis et eductionis novi compositi, quantitas convertatur in materiam, quae est proinde subjectum novae formae substantialis (5). PARS SECUNDA De SSma; Eucharistia ut Sacrificio, 475. Connexio materfae.-Absoluta prima parte hujus tractatus in qua mysterium praesentiae realis Christi sub speciebus panis et vini explicatur, jam ad penitiorem cognitionem ipsius SSmae. Eucharistiae venire oportet; hoc enim habet singulare hoc mysterium, quod, dum Christus fit praesens, ipsemet offertur in verum ac proprie dictum sacri- (3) ~II, q. 77, a. 5. (4) III, q. 77, a. 5. (5) Ita STUS. THOMAS, III, q_ 77, a. 5; CAJETANUS, in III; q. 77, a. 5; CA– PREOLUS, in IV Sent., dist. 12, q. 1, a. 3; SALMANTICENSES, De Eucharistiae sacram., disp. 8, n. 57; BILLUART, De Eucharistiae sacram., diss. 1, a. 6, parag. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz