BCCCAP00000000000000000000583

ACCIDENTIA AGERE POSSUNT, th. 10, n. 459-473 255 Praeterea apparet has proprietates coextendí. Sed hoc esset absolute impossibile nisi in quantitate dimensiva essent subjectae. Ergo ... 470. Objectio l.ª: De essentia accidentis est quod actu alicui subiecto inhaereat. Atqui, juxta superius dicta, accidentia panis et vini manent post consecrationem. Ergo alicui subjecto inhaereant necesse est. Respondeo. Negando majorem, nam accidens non est id quod actu alicú.i inhae– ret tamquam in subjecto inhaesionis, sed potius id cui competit esse in alio sicut in subjecto inhaesionis; sicut enim pessime aliquis substantiam definiret dicendo subs– tántiam esse id quod actu existit in se (nam humanitas Christi vera est substantia, et tamen non existit in se, sed in Verbo et per esse Verbi), sic pariter pessime obji– ciens definit accidens per hoc quod est esse actu in alio ; de essentia enim accidentis est competere ei esse in alío, quod profecto accidit accidentibus euchai:isticis, quae exigunt, vi suae naturae, propriae eorum substantiae inesse (7). ART. TI Utrum accidentia agere et pa1ti possint. 471. Connexio materiae.-Cognito jam modo quo accidentia ,eucha– ristica inveniantur ab eorum su.bstantia separata, inquirendum est utrum ópérari valeant non aliter ac si ipsa substantia permaneret; et dicimus in thesi quod «omnem actionem quam poterant agere, subs– tantia pani.s et vini existente, possunt etiam agere, substantia panis et vini transeunte in corpus et sanguinem Christi» (1), et.non solum age– re possunt in corpora exteriota, sed etiam pati et corrumpi. THESIS 10.ª: Accidentia eucharistica, consequenter ad miraculosam ipsorum conservationem, eadem agere possunt et pati, quae ante trans– substantiationem ag·ebant et patiebantur. 4'72. Probatur. a) Experientia enim constat sp,ccies eucharisticas agere et pati posse eodem modo ac ante consecrationem, quando eo– rum substantia nondum erat conversa; sic species eucharisticae corpus nutriunt, calefaciunt, corrumpuntur... Ergo evidens est quod non so– lum agere possunt in aliquid eis extrinsecum, sed etiam pati ab elemen– tis extrinsecis. b) «Quia unumquodque agit in quantum est ens actu, consequens est quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habeat ad age– re» (2). Jamvero sicut accidentibus datur esse sine substantia, sic pa– rite ipsis datur agere et pati sine substantia. 473. Maxima difficultas.:-Maxima tamen enascitur difficultas ex eo' quod si species corrumpantur, aliquid ex eis generar! debeat, et quidem aliquid substantiale; sed id absolute impossibile videtur eo quod acci– dentia sint sine substantia, et ideo ex elemento non-subst.antiall gene– rar! non possit aliquid substantiale. (7) Cfr. ARISTOTELIS, Metaphysic., lib. 7, c. 3; Physic., lib. 1, c. 2; STUS, THo– MAS, III, q. 77., a. 1, ad 3. (1) STUS, THOMAS, III, q. 77, a. 2 (2) III, q. 77, a. a.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz