BCCCAP00000000000000000000583

AGCIDENTIA MANENT SINE SUBJECTO, th. 9_, n. 466-468 253 sit consistere sine subjecto, quandoquidem caetera omnia accidentia in ipsa quantitate tamquam in subjecto sustententur. Pars l.ª: Accidentia manent sine subjecto cui inhaereant, sed virtute divina sustentantur. A) Manent sine subjecto cui inhaereant. 467. Censura.- Doctrina catholica. Concilium Constantiense dam– navit sequentem propositionem Wicleffi: «Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem sacramento» (1). Catechismus Romanus: «Accidentia nulli substantiae inhaerent, sed per seipsa constant» (2). Leo XIII: «Hic (in Eucharistia) omnes naturae leges intermissae: tota substantia panis et vini in Corpus et Sanguinem Christi converti– tur; panis et vini species, nulla re subjecta, divina virtute conservan– tur» (3). His igitur prae oculis habitis documen:tis, dicendum existimamus, quod accidentia non inhaereant substantiae panis et vini, sit_ doctrina fidei; quod vero non inhaereant ulli subjecto, sit omnino certum ( 4). 4138.. Probatur ratione theologica..-Etenini, accidentia vel inhaerent substantiae propriae, vel substantiae Corporis Christi, vel, substantiae aeris vel aetheris. Atqui neutr_um admitti potest. Ergo ... Non inhaerent substantiae propriae, quia tota conversa est in Cor– pus et Sanguinem Christi. Non inhaerent substantiae Corporis Christi, quia: ,,, a) Corpus Christi post consecrationem mutaretur; inciperet enim subjectare accidentia quae prius non subjectabat; sed Corpus Christi nec ante, nec post consecrationem ullo modo mutatur. Ergo... b) Accidentia individuantur ab ipso subjecto proprio cui insunt; quapropter si nunc inhaerent uni vel alteri substantiae eis non pro– priae, utputa substantiae Corporis Christi, vel aeris, amitterent exis– tentiam propriam, et tune vere non esset id quod antea dictum est, nempe quod sint eadem numero et specie accidentia panis et vini. e) «Ad inhaesionem requiritur positiva proportio cum subjecto in– haesionis, quae omnino deest in praesenti» (5). Ergo idem ac prius. (1) DENZINGER, 582. (2) P. 2, c. 4, n. 25, et 44. (3) AAS, 34, 645. . (4) ABAELARnus propugnavit accidentia ut· subjectum babere aerem. qui corpus Cbristi circurndat: «Sunt in aere, sicut vldemus quod, recedente pomo, remanet odor in aere». Cfr. PORTALIE, in DTC., art. «Abaelard». LERAY di– xit post transsubstantiationem accidentia eucharistica inhaerere corpori Christi ita ut Corpus Christi sustentaret ipsa». Le dogme de Z'Eucharistie, essal d'explication, París, 1912 (Coll. Science et Religion). · (5) BILLOT, op, cit., pag. 514.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz