BCCCAP00000000000000000000583
252 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 9, n. 465-566 CAPUT IV DE MODO QUO PERMANENT ACCIDENTIA PANIS ET VINI 465. Connexio ;materiae.-Ja'm in superioribus óictum est quod, con– versa tata substantia panis et vini in substantiam Corporis et Sangui– nis Christi, permaneant tamen accidentia vere, realiter et objective; illae igitur species sacramentales, quae palato gustantur, dentibus pre– muntur... , sunt ipsissima accidentia panis et vini quae ante transsubs– tantiationem substantiae panis et vini naturaliter inhaerebant. Jamve– ro accidentia nequeunt naturaliter permanere sine subjecto cui insint; cum igitur nec inhaereant substantiae Corporis Christi (quia, ut supra millies dictum est, Corpus Christi non fuit ullatenus mutatum), quae– ritur quomodo accidentia panis et .vini adhuc in suo esse permaneant. Et in hoc capite rursus considerari debet novum atque fere inex– plicabile mysteriuni; quod enim substantia et accidens realiter inter se distinguantur, difficile sane, sed certo intelligitur non solum fide, verum etiam ratione; sed quod accidens a substantia separetur, et. separatum, in suo esse permaneat, hoc impossibile ab omnibus existimaretur, nisi fide divina edoceremur; quapropter necesse est hoc novum mysterium in - vestigare usque dum investigatio possibilis evadat. Ordo dicendorum.- Duo considerari debent in hoc capite: a) Utrum accidentia maneant sine uno subjecto cui inhaereant, et b) Utrum agere et pati possint. ART. I Utrum accidentia maneant sine subjecto cui inhaereant. THESIS 9.ª: Accidentia panis et vini divina virtute sustentantur, post con– secrationem, sine ullo subjecto cui inhaereant; si tamen com– parentur inter se, dicendum est quod sola quantitas dimensiva sine suo subjecto sustentetur, quandoquidem caetera omnia ac– cidentia in ipsa quantitate tamquam in vice-substantia subjec– tentur. 466. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti quomodo perhia– neant accidentia panis et vini, quae, juxta thesim praecedentem, dixi– mus objective et realiter existere, peracta conversione. Nunc autem, in hac thesi duo dicimus: nempe, l.º) quod accidentia, divina virtute, maneant sine uno subjecto cui inhaereant, et 2. 0 ) quod, si comparentúr inter se, sola quantitas dimensiva dicenda
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz