BCCCAP00000000000000000000583
SED PER MODUM SUBSTANTIAE..., th. 8, n. 463-464 251 conclusio est haec:, si in coelo est cum sua quantitate et naturali di– mensione, oportet etiam quod eodem modo sit in altari. Sententiae igitur Carthesianorum et Recentiorum Theologorum hule conclusioni aperte contradicunt. Ergo rejiciendae sunt. Et tertia animadversatio sit, quod modus essendi Christi in Eucha– ristia, per modum scilicet substantiae, est undequaque mirabilis, necnon et supernaturalis, omnem nostram imaginationem et senslis nostros prorsus excedens; ne tamen dicas esse eo ipso inadmissibilem, aut prin– cipiis rationis repugnantem, quandoquidem nihil in eo invenitur quod sanae philosophiae revera contradicat, immo e contra ejus campus no– vum acquisivit, ope revelationis, horizontem in cujus amplitudine et immensa vastitate mens nostra non parum recreatur et feliciter illus– tratur. His igitur prae oculis semper habitis, ad praecipuas objectiones .ve– niamus solvendas, in quibus id tantum in nostro animo es.t: ut quam– libet apparentem contradictionem, ab adversariis nostrae fl.dei inven– tam, removeamus; et nota bene adversarios in praesenti esse Protes– tantes aliosque haere~icos conclusionem fidei impossibilem existimantes. 464. Objectiones ad thesim.-Objectio l.ª: De essentia corporis quanti est ut spatio contineatur, ut suis propriis dimensionibus constet. Atqui Christus in Eucha– ristia spatió non continetur et suis dimensionibus videtur non cons1;are, quandoquidem nequit omnino intra hostiae limites includi. Ergo Christus non est in Eucharistia cum sua quantitate, figura, statura... Respondeo. Dist. majar. : De essentia corporis quanti est ut suis propriis dimen– sionibus constet ac per hoc ipsum sit in seipso aliquid spatiosum et extensum, concedo. .. . Ut in quocumque extrinseco contineatur, ibi sit ratione suarum dimensionum, ideoque mole sua replendo locum, seu spatium, subdistinguo: Si contactum quantitativum habeat cum superficie ·continenti, id est, si sit ibi localiter, iterum, concedo. Si modo prorsus diverso sit in loco, modo nempe substantiae, nego. Explicatio. Verum est id quod in majori adseritur: nempe quod de essentia cor– poris quanti sit quod suis propriis dimensionibus constet; haec, et non alía, est ra– tio quae nos movet ut admittamus corpus Christi, quod in coelo suam habet justam ac proportionatam mensuram, debeat etiam esse in Eucharistia dimensionatum et extensum. At corpus quoddam dimensionatum, et· actualíter extensum, potest (hoc non ratione scimus, sed revelatione) esse in loco, non quidem per contactum quanti1;ati– vum, sed per modum substantiae; quod si fíat, corpus illud erit, in seipso, dimensio– natum quidem et extensum, sed non commensurabitur loco per contactum dimensivum, nec ideo spatium replebit. Certe nos non habemus notionem istius continentiae unius corporis in alío, quia in· naturalibus nullum adest exemplum; sed ex eo quod exemplum in rerum natura desit, pessime quis inferret talem continentiae modum non existere; aut si existat, easdem regulas applicandas fore, tum uni quam alteri generi continentiae. Objectio 2.ª: Si corpus Christi est in Eucharistia cum sua quantitate..., adesse debet distantia inter unum et· alterum membrum, puta inter pedes et caput. Sed dis– tantia concipi nequit sine relatione ad locum. Ergo, vel Christus est sine 'quantitate, vel est in loco per modum loci. Respondeo. Dist. majar. ... adesse debet distantia inter unum et alteru¡:n mem– brum respectu habito ad se .invicem, concedo; respectu habito ad mensuras extrín– secas, subdist.: in coelo, concedo; in sacramento, nego.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz