BCCCAP00000000000000000000583

250 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 8, n. 462'463 ------------ in hoc sacramento sicut in loco, sed per modum substantiae, eo scilicet modo quo substantia continetur a dimensionibus; succedit enim substan– tia Corporis Christi in hoc sacramento substantiae panis; unde sicut substantia panis non erat sub suis dimensionibus localiter, sed per mo– dum substantiae, ita nec substantia Corporis Christi. Non tamen substan– tia Corporis Christi est subjectum illarum dimensionum sicut erat subs– tantia panis, et ideo substantia panis ratione suarum dimensionum. erat ibi localiter, quia comparabatur ad locum illum mediantibus propriis dimensionibus; subtantia autem Corporis Christi comparatur ad locurn illum mediantibus dimensionibus alienis, ita quod, e converso, dimen– siones propriae Corporis Christi comparantur ad locum illum mediante substantia, quod est contra rationem corporis localis. Unde nullo modo Corpus Christi est in hoc sacramento localiter» (7). 463. Observationes nonnullae ad thesim. - Antequam objectiones nonnullas exponamus et refutemus, aliquas animadversiones tradere opportunum existimamus, quae in ipso tractatus limine veluti fecunda principia felici objectionum solutioni maxime inserviant; principia uti– que, uti videntur, sensus communis fide illustrati, quae eo ipso majorem acquirunt majoremque pariunt convictionem. Et prima quidem animadversio sit, quod unus a,tque idem sit Chris– tus qua,ad seipsum; unus scilicet atque idem quoad suam intrinsecam perfectionem, perfectús quoad divinitatem, perfectus quoad humanita– tem; haec vel sola animadversio sententiam Carthesianorum et Theo– logorum Recentiorum, Christum a seipso dividentium, evidenter dam– nat atque explodit. Et secunda animadversatio sit, quod Christum esse hominem perfec– tum est denominatio intrínseca, esse vero in coelo, vez in Eucharistia, est denominatio extrínseca, resultans ex habitudine ad diversa conti– . nentia extrínseca, prout nempe contactum dicit quantitativum dimen– sionibus loci coelestis, an ab eo prorsus abstrahit in altari. «Hinc, concludit el. Billot, omnis denominatio intrínseca (cujusmodi profecto est esse dimensionatum in longum, latum et profundum) in– differente1· et invariabiliter convenit Christo, sive intelligatur conten– tus in coelo, sive in sacramento; differunt autem sa-lae denominatio– nes quae important habitudinem ad diversa continentia, et varientur necesse est juxta varium titulum continentiae. Quia enim in coelo cor– pus Christi continetur ratione suae dimensionis, quantitative contin– gendo superficiem loci coelestis, dici debet in coelo contineri per mo– dum quantitatis, circumscriptive, localiter. Quia vero sub dimensioni– bus sacramenti ídem numero Christus, in seipso non mutatus, conti– netur ratione suae substantiae ad quam solam terminata est conversio, ideo dici debet per madum substantiae sub hostia adesse» (8). Si igitur tantummodo variantur dimensiones extrinsecae, oportet ut Christus quoad seipsum, id est, quoad denominationem intrinsecam, eodem modo immutabiliter se habeat tam in coelo quam in altari. Unde (7) III, q. 76, a. 5. (8) BILLOT, op cit., pag. 487.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz