BCCCAP00000000000000000000583
NON TAMEN LOCALITER..., th. 8, n. 462 suae virtutis operativae etiam finitae. Atqui Corpus Christi ita conti– netur sub una hostia ut simul possit sub aliis multis contineri. Ergo non est definitive. Nec ratio est a longe repetenda, quandoquide:m Corpus Christi loco non conjungitur, nec ratione suae quantitatis, nec ratione suae virtu– tis operativae, sed mediantibus dimensionilJus panis, quae ope conversio– nis incipiunt ipsum continere. Ad rem Divus Thomas: «Corpus autem Christi, quamvis secundum ver'itatem sit sub spéciebus, non tamen competit ei ratione sui neque ratione suae quantitatis, ut dictum est, neque ratione suae virtutis, sed ratione illius quod in ipsum conversum est, ibi praeexistens, cujus di– mensiones adhuc manent, quibus ad locum illum determinabatur; et ideo. non definitur illo loco, sed simili modo potest esse alibí, ubicumque fuerint panis dimensiones conversi in ipsum (5). 3. 0 ) Sed est per modum substantiae. a) Per exclusionem. Si Chris– tus non est in Eucharistia nec localiter, nec definitive; nihil aliud restat nisi alius modus, sacramentalis scilicet qui dicitur, quem nos vocamus per modum substantiae. b) Oportet quod modus praesentiae Corporis Christi in Eucharistia respondeat modo essendi illius quod primó et immediate ponitur sub speciebus. Atqui id quod primo et immediate ponitur sub speciebus est substantia Corporis Christi. Ergo oportet quod Christus sit in Eucha- ristia per modum substantiae. . Atqui modus essendi substantiae non est localis, nec definitivus, sed modus trascendens .omne genus quantitatis et extensionis. Ergo modus essendi Christi sub speciebus est modus proprius substantiae, quem nec sensus, nec imaginatio, sed solus intellectus, intelligere potest. «Nec enim haec ínter se pugnant, ait Concilium Tridentinum, ut ipse Salvator noster semper ad dextram Patris in coelis assideat juxta mo– dum essendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in locis sacramenta– liter praesens sua subtantia nobis adsit, ea existendi ratione, quam, etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possumus et constantissime credere debe- mus» (6). ' Audias nunc, quaeso, Stum. Thomam hanc doctrinam nostram cla– rissime, more caeteroquin suo, exponentem. Quaerit Stus. Doctor: «utrum Corpus Christi sit in hoc sacramento sicut in loco», et in corpore articuli ita respondet: «Respondeo dicendum quod, sicut jam dictum est, art. 3 hujus quaes-• tionis, Corpus Christi non est in hoc sacramento secundum proprium. modum . quantitatis dimensivae, sed magis secundum modum substan– tiae. Omne autem corpus locatum est in loco .secundum modum quan– titcitis dimensi.vae, in quantum scilicet men~uratur loco secundum suam quantitatem dimensivam. Unde relinquitur quod Corpus Christi non est (5) In IV Sent,, dist. 11, a, 3, sol. 2, (6) , DENZINGER, 874,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz