BCCCAP00000000000000000000583

246 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 8, n. 456-459 Divisio theseos.-In duas partes: a) Christus, verus Deus et homo perfectus, cum sua quantitate... est praesens in Eucharistia. b) Non tamen localiter nec definitive, sed per modum substantiae. Pars 1.0·: Christus verus Deus et horno perfectus, cum sua quantitate... est praesens. 457. Adversarii.-a) Durandus negavit Christum habere in Eucha– ristia suam quantitatem; ratio istius conclusionis invenitur in ejus sen– tentia philosophica; dicit E:nim Durandus quantitatem nihil esse quam ipsam extensionem; cura igitur Cnristus sit sub speciebus sine ulla ex– tensione, consequens erat quod negaret Christum ibi esse ·cura sua quan– titate et dimensione _(1). b) Carthesiani, velint nolint debent negare Christum habere sub speciebus eamdem dimensionem quam habet in coelo; quomodo enim Christus condensatus, compenetratus, vel in puríctum unum redactus, habere poterit eamdem quantitatem ac Christus in coelo existens?... e) Theologi recentiores, qui concedunt Christum habere in Eucha– ristia quantitatem aptitudinalem, non vero actualem, 458. Censura. a) Quod Christus sit in Eucharistia cum tota sua quantitate, est doctrina saltem theologice certa; aliqui theologi sen– tentiam Durandi haereticam censuerunt, quin tamen hoc ipsi possent probare; caeterum Durandus suam sententiam tamquam probabilem tantum proposuit. b) Quod Christus sit in Eucharistia, non tantum cum sua quanti– tate aptitudinali, sed etiam actuali, libere disputatur; pendet enim a quaestione philosophica circa habitudinem quantitatis ad substantiam corpoream. 459. Probatur thesis. 1. 0 ) Probatum fuit in thesibus praecedentibus totum atque integrum Christum esse in Eucharistia. Atqui quantitas per– tinet ad compositi integritatem. Ergo adesse debet in Eucharistia quan– titas Corporis Christi. Et adest non quidem vi verborum, sed e reali ccmcomitantia; non vi verborum, quia non significatur directe et immediate per verba con– secrationis, ideoque adesse debet ratione realis concomitantiae, eo sci– licet titulo quo fiunt praesentia quaecumque sunt cum substantia Cor– poris Christi realiter unita. 2. 0 ) Vidimus in thesi de transsubstantiatione, quod Christus acqui– rat realem praesentiam vi conversionis totius substantiae panis et vini in Corpus Christi praeexistens et non mutatum. Jamvero Christus pa– teretur mutationem si in altari privaretur sua connaturali et justa di– mensione quantitativa. Ergo... (1) In IV Sent., dist 10, CJ.. 2, n. 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz