BCCCAP00000000000000000000583

CHRJ:STUS CUM SU.A QUANTJ:TATE ACTUALJ:..., th. 8, n. 455-456 245 Hinc aliquid est in loco definitive, vel nam definitive. Illud. est in loco definitive, quod ita in uno loco commensuratur, ut non possit ratione suae limitationis sive finitudinis ad alia loca sese extendi; hinc sensus, seu significatio propria hujus vocis «definitive», non recte traditur quando dicitur aliquid esse in loco definitive, si to– tum est in toto, et totum in qualibet parte; propria namquE:· hujus ter– mini significatio est quod cuilibet rei finitae correspondet determinata loci mensura, ultra quam extendí nullatenus potest. Si enim res quaedam loco conjungitur ratione alicujus rei ipsi cor– pori intrinsecae, erit definitive, quia quaelibet res finita, sicuti est quan– titas et virtus operativa, debet necessario contineri intra loci terminos, ultra quos extendí non potest. Si res quanta loco conjungatur mediante sua quantttate, erit in loco localiter et definitive; si vero res quantitate carens, puta angelus vel etiam anima, loco conjungatur mediante sua virtute operativa, tune non erit localiter (quia deest contactus quantitativus), sed erit utique · definitive, quia virtus operativa angeli et animae est limitata et finita, et repugnat quod finitum sit infinitum simul. Non definitive erit in 1oco illud quod non conjungitur loco mediante aliqua re .sibi intrínseca, sed .mediante ipsa re extrinseca,· quod praeci– se obtinetur in Eucharistia; nam Corpus Christi loco non conjungitur, • nec mediante sua quantitate, nec mediante ejus virtute operativa, sed ratione dimensionum panis et vini permanentium, quae vi transsubstan– tiationis incipiunt continere Christum sine una istfos mutatione. Tune enim Corpus Christi non limitatur, nec defini.tur ad essendum in uno loco. sed poterit esse in pluribus respectu habito ad multiplica– tionem transsubstantiationum quae peraguntur,. ratione scilicet di– m.ensionum sibi extrinsecarum, quae, conversa substantia panis in subs– tantiam Corporis Christi, possunt Christum immotum, et non mutatum, multis in locis continere. . His igitur praemissis ad rectam intelligentiam dicendorum, tempus jaro est nostram thesim enuntiandi. TBESIS 8,ª: Christus·, Deus et horno perfectus, cum sua scilicet quantitate tum aptitudinali tum actuali, cum sua figura suoque organismo ad operationem actualiter disposito, praesens est in SSma. Eucharis– tia, non tamen localiter, nec definitive, sed per modum subs– tantiae. 456. Explicatio terminorum.-Post illam inquisitionem philosophi– cam, cui modo finem imposuimus, necesse non est aliquid plus. immo– rari in terminorum explicatione; orones enim sunt clari et obvii. Christus, verus Deus, et homo perfectus, curo sua igitur divinitate et natura humana integra et perfecta. Cum sua quantitate non tantum aptitudinali, sed etiam actuali, id est, curo illa dimensione quam Corpus Christi habet nunc in coelo; con– siderari igitur debét quod unus est Christus, eodem modo se habens in altari et in coelo quoad seipsum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz