BCCCAP00000000000000000000583
244 DE SSMA. EUCHARISTIA, n. 453-455 atque aliter loco conjungatur; hinc in hac conjunctione cum loco duo possunt attendi: a) Modus conjunctionis, et b) Potentia ad conjunctionem. 454. A) Considerata ratione conjunctionis cum loco.-Aliquid po– test esse in loco localiter, vel non localiter: Localiter, si res quanta locum occupet per contactum suae quanti– tatis, ita ut ejus dimensiones dimensionibus loci commensurentur; sic resultat quod totum est in toto, et pars in parte corporis ambientis. Ex quo patet duas requiri conditiones ut aliquid sit in loco localiter: prima, quod res, quáe loco conjungitur, sit dimensionata; et secunda, quod suas dimensiones applicet dimensionibus loci contactu qui dicitur contiguitatis; quarum conditionum si vel una desit, res non est in loco localiter. Non localiter, si res, quae est in loco, dimensiones non habeat, vel si eas habeat, non tamen per suam quantitatem loco ·conjungatur, sed alio modo longe diverso; sic e. g. spiritus non sunt localiter in loco, quippe qui omni dimensione inveniantur expertes; sic nec Corpus Christi est sub speciebus eucharisticis, quia, etsi quantitatem et dimensionem ha– beat, non tamen per quantitatem loco conjungitur, sed per substan– tiam; jamvero iste modus essendi transcendit omne genus extensionis, ut supra probatum est, et adhuc magis declarabitur pastea. Tamen spiritus loco conjunguntur, in eoque dicuntur esse, et revera sunt, quatenus in corpora, in loco constituta, suam exercent virtutem; quare si ab operatione cessent, non possunt dici esse in loco: sunt enim nullibi. Modus substantiae est omnino mirabilis et supernaturalis, utpote_ex sola transsubstantiatione resultans; in eo substantia Corporis Christi loco conjungitur mediantibus dimensionibus alterius rei in ipsum con– versae, sicque est in loco dimensionis ipsius panis. «Vel est ens corporeum dimensiones habens, quod tamen conjungi– tur terminis loci non per suas dimensiones proprias, sed per dimensio– nes alterius rei corpa,ris transsubstantiati .in ipsum. Qua in casu cum semper coextendatur et commensuretur sua, justo · et proportionato loco in qua est localite'r, nanciscitur praesentiam in loco, quatenus vi con– versionis remanentes dimensione•s rei conversae incipiunt citra inhae– sionem continere ejus suostantiam, et mediante substantia caetera · ad ejus suppositum pertinentia. Et tune habetur praesentia corporis in loco per modum substantiae, qui· tamen modus non est ullatenus exco– gitabilis, quia, ut jam superius praemissum est, «substantia in quantum hujusmodi non est visibilis aculo corporali, neque subjacet alicui sen– sui, nec etiam imaginationi, sed solí intellectui, cujus objectum est quod quid est» (19). 455. B) Considerata potentia ad conjunctionem cum Ioco.-Haec potentia ad conjunctioneni cum loco potest considerari, sive ratione alicujus rei ipsi corpori intrinsecae, puta quantitatis vel virtutis opera– tivae, sive ratione alterius rei extrinsecae, puta possibilis transsubstan– ttationis in ipsum alicujus substantiae, manentibus dimensionibus rei quae convertitur. (19) BILLOT, op. cit., pag. 46'1'..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz