BCCCAP00000000000000000000583
DE MODO ESSENDI IN LOCO, n. 452-453 243 In sententia Veterum, unus tantum adest effectus formalis quanti– tatis: extendere substantiam in ordine ad ipsam, seu aliis verbls, face– re partes substantiae esse extra partes; aptatio autem dimensionum substantiae quantitate affectae ad dimensiones loci, proindeque distri– butio partium corporis in partibus spatii, est quid mere extrinsecum, proveniens e praesentia locali in loco. 3. 0 ) In sententia Recentiorum, ut Corpus Christi, quantitate affec– tum, possit sub dimensionibus hostiae· contineri, necesse est aliquam intercedere positivam Dei actionem, qua suspendatur effectus secunda– rius quantitatis, actualis scilicet dimensio. In sententia Veterum, nulla requiritur actio Pei; Corpus enim C]lris– ti cum sua quantitate, cum sua statura naturali, cum sua actuali di– mensione..., est praesens; at non conjungitur cum loco per suam quan– titatem, sed per suam substantiam; quo fit ut modus essendi Corporis Christi sit modus qui substantiae qua tali competit; modus nempe qui transcendit omne genus extensi et continui; et cum caetera omnia, quae Christum constituunt, modum substantiae acquirant, seu sint per modum substantiae, nulla in hac sententia requiritur actio Dei positiva, qua Corpus Christi naturali sua dimensione privetur: immo haec sen– tentia valde commendatur ex eo quod nihil aliud sit quam merum co– rollarium transsubstantiationis sponte sua fluens. § III.-DE DIVERSIS M0DIS ESSENDI IN LOCO 453. Quid sit Iocus.-Locus. definitur ab Aristotele: «Superficies pri– ma immobilis corporis ambientis» (17). Superficies est illa pars continui quae longitudine et latitudine cons– tat, profunditate autem caret. Prima d:.citur quia contiguitatem immediatam habet cum corpore quod corpus ambiens circumdat. Immobilts dicitur quia non sumitur materialiter, sed formaliter, non scilicet per ordinem ad corpus ambiens quod continuo potest mo– ver! (quin tamen priorem locum amittat), sed per ordinem ad punctum quoddam fixum, puta ad centrum universi; sic e. g. aliquem hominem, in medio fluminis collocatum, dicimus esse semper in eodem loco, etsi superficies ipsum circumdans, nempe aqua, continuo rnoveatur et rnu- tetur (18). · Corporis ambientis dicitur quia, nisi adsit corpus quoddam arnbiens, non habetur locus; unde si unum tantum adesset corpus, nec ab alio ex hypothesi circumdaretur, corpus illud dici non posset esse in loco; sic mundus, in tota sua entitate sumptus, non potest dici esse in loco, utpote non existen_s aliud corpus ambiens ipsum. Vides igitur quod locus sit aliquid omnino extrinsecum rei quae dici– tur esse in loco; locus enim est aliquid resultans ex conjunctione cor– poris cum superficie' ambienti; vides etiam quarn sit inadmissibilis illo– rum sententia qui praesentiam in loco formaliter dicunt obtineri per modum quemdam intrinsecum in subjecto productum. Nunc autern, res aliqua uno vel alio modo erit in loco, prout aliter (17) In IV Physicornm, c. 6. (18) Cfr. ZIGLIARA, Ontología, lib. 3, c. 4, ª· 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz